commisissent et propter huiusmodi infidelitatem et nocumenta eorum manifesta, ac destructionem possessionum nostrarum ad castrum nostrum Jeneu pertinentium, possessio eorum Visk vocata et ad eandem pertinentes ad manus nostras Regias fuissent devolutae et nos easdem magistro Joanni filio Chaak - - contulissemus. Demum - - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. eundem magistrum Joannem traxit in causam coram nobis, exhibendo contra praedictos filios magistri Jacobi litteras nostras, Vice Iudicum Curiae nostrae et diuersorum Iudicum quam plures, in quibus comperimus, eosdem in quadringentis triginta et septem marcis contra ipsum Dominum Archi Episcopum legitime fuisse conuictos. Et licet eadem possessio Visk et ad eam pertinentes ratione tot Iudiciorum pro destructionibus et damnis, Ecclesiae Strigon. per eosdem filios Magistri Jacobi illatis, ad ipsam Ecclesiam Strigon. de iure deuolui debuissent, ea potissimum ratione, quia iidem filii Magistri Jacobi de dicta possessione Visk exeundo, ipsa nocumenta eidem Ecclesiae Strigon. irrogarunt; tamen praedictus Dominus ArchiEpiscopus ad instantem petitionem nostram concessit, quod idem Magister Joannes praefatam possessionem Visk et ad eandem pertinentes cum ipsis quadringentis triginta et septem marcis coram Conuentu Cruciferorum - - de Strigonio redimeret. - Qui quidem Magister Joannes elapso quodam temporis intervallo - - exhibuit nobis priuilegium dicti Conuentus, in quo vidimus praedictas quadringentas triginta et septem marcas eidem Domino Archi Episcopo et Ecclesiae suae per eundem Magistrum Joannem ad plenum fuisse persolutas. - - Exhibuit etiam aliud Priuilegium eiusdem Domini Archi Episcopi, in quo centinebatur - - - Domino Archi Episcopo et Ecclesiae eiusdem similiter per omnia exstitisse satisfactum. Ad maiorem nihilominus certitudinem - - exhibuit easdem litteras, - - in quibus praedicta Iudicia et damna ac destructiones Ecclesiae Strigon. per filios Magistri Jacobi supradictos illata, seriatim inspeximus contineri, quas quidem litteras Dominus Archiepiscopus - - statuit Magistro Joanni memorato. Nos - - - eandem possessionem Visk - - - reliquimus eidem Magistro Joanni - - -. Datum septimo (kal.) Maii, Regni Anno sexto.
Fejér. Cod. dipl. VII. II. 192.
389.
1296. 26. Apr. - Lodomerius Archiepiscopus, magister Thomas Praepositus et Capitulum Strigon. ad preces Agnetis et Mariae Monialium de valle Vesprimiensi, privilegium Colomanni Regis pro parte Abbatissae et Conventus sororum loci eiusdem transumunt. - Datum Strigonii feria quinta proxima post festum s. Georgii Mart.