permissione omnium Jobagionum Castri sepedicti factum esse confessi sunt. Postulauerunt igitur omnes unanimiter, ut super hoc facto, dicto monasterio litteras concederemus testimoniales, Sigilli nostri munimine roboratas, quod et fecimus, anno ab incarnacione domini M°. CC°. XX°. Sexto. Datum per manus magistri Benedicti, Lectoris Strigoniensis.
Nos autem predictum priuilegium nostrum considerantes esse non abrasum, non cancellatum, non abolitum, nec viciatum in aliqua sui parte, nisi quod eius Sigillum erat ualde uetus et uetustate uidebatur iam consumi, in tenorem presencium de uerbo ad uerbum sine addimento et diminucione duximus transscribendum et Sigilli nostri appensione minoris, quo nunc utimur, reddidimus communitum. In cuius confirmationis firmitatem et memoriam sempiternam presentes decreuimus concedendas. Datum per manus discreti viri, magistri Cypriani, ecclesie nostre Lectoris, anno domini M°. CC°. Nonagesimo Sexto, Nono kalendas mensis augusti.
In parte aversa: Priuilegium monasterij de Zubur super facto terre, Kopchuch dicte. - Sigillum e rubro et flavo serico pendebat. Orig. in Arch. Episc. Nitr. J. E. I. fasc. 4. Nro. 1.
393.
1296. 1. Aug. - Episcopus et Capitulum Vesprimiense ius plebanorum de districtu Budensi, percipiendi decimas integras et visitandi synodum Archiepiscopi Strigon., agnoscunt, omnique actioni et liti renunciant.
Nos Capitulum Ecclesie Wesprimiensis, memorie commendantes, significamus tenore presencium, quibus expedit, vniuersis, quod cum iam dudum retroactis temporibus lis et controuersia inter Reuerendum in xpo. patrem et Dominum nostrum B. Episcopum et nos Capitulum ecclesie Wesprimiensis, ex una; et discretos uiros, uidelicet Paulum de Vrs, Mykounem de Sasad, Nicolaum de Chek, Johannem de Kezu, Dominicum de sancto Jacobo et Petrum dc alba ecclesia, ecclesiarum plebanos, eiusdem Dyocesis Wesprimiensis, parte ex altera, fuisset exorta et demum de nouo susscitata super iure percipiendi decimas integras et uisitacione concilij archiepiscopi Strigoniensis, eodem domino et Reuerendo patre B. episcopo, procuratore nostro, ad hoc specialiter a nobis constituto, nomine suo et nostro fuisset propositum, quod predicte decime et uisitacio synodalis id (rectius: ad) ipsum et nos de iure et lege dyocesana et iure Capituli pertineret; per predictos autem Plebanos in contrarium extitisset relatum, quod predicte decime et uisitacio concilij ad ecclesiam Strigoniensem pertineret; cum ecclesia Strigoniensis hanc prerogatiuam ex priuilegio et antiqua consuetudine prescripta habere dignoscatur,