396.
1296. 29. Aug. - Conventus Cruciferorum Strigon. magistrum Salamonem, Canonicum Strigon. ob ablatos a se per Lodomerium quondam Archiepiscopum Strigon. proventus magistrales ecclesiae in Kovácsi, protestatum fuisse testatur.
Nos frater Nycolaus, magister domus Hospitalis, et Conuentus Cruciferorum sancti Regis Stephani de Strigonio, memorie commendantes, significamus, quibus expedit, tenore presencium vniuersis, quod discretus vir, magister Salomon, canonicus ecclesie Strigon., ad nostram accedens presenciam, sua nobis protestacione curauit intimare, Quod cum venerabilis pater, dominus Lodomerius, bone memorie quondam archiepiscopus Strigon., dominus suus, super quodam facto motum animi sui et iram, non exigentibus suis meritis seu culpis, in eum direxisset et eodem tempore super facto Capelle sue, ecclesie videlicet sanctorum Cosme et Damyani martirum in Koachy de Strigonio, contra sacerdotem ipsius Capelle sue agere coram eodem domino suo contigisset; dictus dominus suus redditus magistrales, de ecclesia memorata ipsi magistro Salomoni prouenientes de iure, non considerando in motu animi sui preconcepto, quia inpedit ira animum etc., nec attendendo consuetudinem seu libertatem ipsius ecclesie a tempore, cuius non extat memoria, approbatam ymmo omnium ecclesiarum, tam intra, quam extra muros Ciuitatis Strigon. constitutarum, contra libertates magistrales, a sacrosancta Strigon. ecclesia et ipsius prelatis sanccitas et pariter ordinatas, assignauit, tradidit et donauit sacerdoti Capelle prenotate, in detrimentum seu diminucionem iurium magistratuum et dampnum ac preiudicium magistri Salomonis antedicti. Et super hoc suas litteras dictus dominus archiepiscopus, tamquam conuencionales inter magistrum Salomonem et sacerdotem predictos, fecisset emanari; cum tamen huiusmodi ordinacionem facere nec uelle acceptare, nec posse se dixisset reclamando predictus magister Salomon in preiudicium suum, ut est dictum, et suorum successorum iacturam non modicam et grauamen. Maxime eciam in hoc, quia nullus parochyalium sacerdotum preter uiros katedralis ecclesie percipere debet prouentus magistrales. Cum alia de consuetudine et modo solucionis alio sacerdotes ciuitatis Strigon., quam rurales, magistris suis respondere teneantur. Nam in nullo, videlicet katedratico, nec descensu, nec aliquibus exaccionibus archydiacono suo katedrali, preter obedienciam, et astare iudicio, sunt subiecti; sed solum magistris suis, in ecclesia katedrali constitutis, certis debitis et prouentibus limitatis tenentur deseruire, temporibus seu terminis ad hoc deputatis; prout hec omnia et singula premissorum protestatus extitit magister Salomon antedictus. Nos uero super huiusmodi protestacione eiusdem magistri Salomonis, ad peticionem ipsius, presentes litteras nostras in testimonium et ad cautelam premissorum fecimus sibi dari.