426.
1297. (28. Dec.) - Andreas III. Rex Comiti Martino, filio Emech de Devecher ViceIudici Curiae suae, qui pro recepta possessione Udal "a nobis Patronatum seu ius Patronatus Monasterii nostri Sumlow in honore beati Lamperti constituti, contigui seu vicini hereditarie possessioni eiusdem Comitis Martini Dewecher in Comitatu Vesprimiensi existentis, in quo scilicet Monasterio religiose domine Abbatissa et moniales, iugiter Deo famulantes, commorantur, presentibus venerabili patre Lodomerio Archiepiscopo Strigon. et alijs Baronibus et nobilibus Regni nostri, pecijt sibi dari;" idem Ius Patronatus "cum omnibus iuribus, prout apud Maiestatem nostram Regiam et predecessorum nostrorum, Illustrium Regum Hungarie, dinoscitur fuisse ab antiquo, dedimus, ut vero et legitimo patrono - - defendendum, protegendum et pariter conseruandum; omne et plenum ius Patronatus ipsius Monasterij, sicut apud nos et predecessores nostros fuit, in eundem Comitem Martinum et suos heredes, attendente et interueniente eiusdem - - Lodomerij Archiepiscopi Strigon. consensu, cuius interest Monasteria et Ecclesias Regales in suis eleccionibus, seu in translacione dominij huiusmodi iuris Patronatus auctoritate metropolitica confirmare, pure, solide et solempniter transferentes." "Datum per manus venerabilis viri, Magistri Gregorij Electi in Albensis Ecclesie nostre Prepositum, aule nostre Vice Cancellarij, dilecti et fidelis nostri," Regni anno septimo.
Wenzel Cod. Arp. X. 260. - Cum diploma hoc, ut Nrus. sequens ostendit, 28. Dec. exaratum sit, annus regiminis octavus, qui a 23. mensis Julii currebat, apponendus fuisset.
427.
1297. 28. Dec. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. "donationem, ymo verius translationem iuris Patronatus," Nro. 426. comprehensam, "sicut iure et legitime facta dinoscitur, auctoritate Metropolitana" approbat. "Datum in Buda in Calidis Aquis apud sanctam Trinitatem (seu apud Cruciferos Budenses) quinto Kal. Januarij."
Wenzel Cod. Arp. X. 275.