titulo "sanctae Trinitatis de Calidis aquis iuxta Budam" insignito, morabatur et valetudinem thermis his calidis restaurare satagebat. Ast metam sibi assignatam Lodomerius noster iam attigit, decedendumque proh dolor illi erat, quando patriae vita sua quam maxime prodesse potuisset. Num in thermis his, aut Strigonium reversus decesserit et quem diem emortualem habuerit; dicere non valemus. Cum tamen 17. Febr. a. 1298. iam Gregorius Electus Strigon. occurrat; verisimile est Lodomerium mense Jan. a. 1298. diem suum extremum ciausisse. Et Lodomerium non forte a sede sua amotum, sed reipsa mortuum_esse, inde patet, quod Bonifacius PP. VIII. a. 1299. (Nr. 464.) et Conventus Cruciferorum Strigon. a. 1300. illum Archiepiscopum "bone memorie (Nr. 493.) Conventus autem Belefontis a. 1302. "Lodomerium quondam Archiepiscopum Strigon. bone memorie" appellent.[436] Haec ideo adferimus, quia circumfertur diploma quoddam nomine Lodomerii anno 1303. exaratum (Nr. 573.) Iam e praedictis ultro sequitur, diploma hoc non quidem falsum, quod ob genuinum, quo vallatum est, Lodomerii sigillum asserere non audemus, sed certe in dato depravatum esse.
[436] Fejér Cod. dipl. IX. VII. 731. et Cod. dipl. patr. I. 94.