ecclesie, Vesprimiensis diocesis, prepositum primo, et subsequenter in Archiepiscopum Strigon. electus fuisti, idoneus reputaris, utpote vir scientia preditus, generis nobilitate preclarus, potens in consanguineis et amicis, et in agendis expertus, qui divina tibi gratia, nostroque presidio assistentibus, prout creditur et speratur, ecclesiam ipsam Strigon. defendere poteris, et alias non solum eius Strigon. et aliarum ecclesiarum, sed totius regni utilia efficaciter promovere. Unde attendentes, quod si huiusmodi electionum fratrum de te, quibus aliqui se opposuisse noscuntur, prosecutio curreret suo marte, - - posset diutius perdurare cum ipsarum ecclesiarum dampno; - prosecutionem eandem duximus suspendendam absque preiudicio partium; - interim autem, ne - - tam Strigon. quam Albensis ecclesie supradicte gubernatore legitimo careant, te - - in spiritualibus et temporalibus procuratorem dicte Strigon. ecclesie, usque ad dicte sedis beneplacitum, ordinamus, tibi administrationem tam eius, quam dicte Albensis ecclesiarum, generalem et liberam in spiritualibus et temporalibus committentes, nec non concedentes auctoritatem, contradictores et rebelles per censuram ecclesiasticam, spiritualiter et temporaliter, appellatione postposita, compescendi; ita tamen, quod de bonis immobilibus earumdem ecclesiarum nichil penitus alienes, nec etiam de paramentis et libris, aut aliis rebus, seu bonis mobilibus, deo dicatis seu divinis usibus deputatis. - - - Datum Laterani 5. kal. Febr. P. a. 5.
Idem notificatur Capitulo, Clero, populo, vasallis et Suffraganeis Strigon. necnon Capitulo Albensi.
Theiner Mon. Hung. I. 382. Wenzel Cod. Arp. V. 209. Partem ed. Fejér. Cod. dipl. VI. II. 223.
463.
1299. 28. Jan. - Bonifacius PP. VIII. Georgio (sic) Electo Strigon. contra haereticos, schismaticos et paganos per fratres praedicatorum, seu minorum ordinum inquisitionis et punitionis officium exercendi; contra turbantes tranquillum statum regni, ac rebelles ecclesiae Romanae spiritualiter et temporaliter procedendi; convocandi Praelatos et personas alias ecclesiasticas et mundanas pro exequendis praedictis, facultatem concedit. - Datum 5. kal. Febr. P. a. 5.
Theiner Mon. Hung. I. 384. - Partem ed. Pray Hier. II. 256. Katona Hist. Crit. VI. 1216. Tum Fejér Cod. dipl. VI. II. 224., qui tamen e literis his male concludit, Gregorium sacrae Sedis in Hungaria nuncium constitutum fuisse.