universalem; que quidem declaratio, coram universo populo palam perlecta, habebat hanc fere verborum continentiam:
Sequitur Nr. 476.
Nos igitur postulato eiusdem Domini Nicolai in instanti satisfacere, ut tenemur, volentes, presentes eidem duximus litteras esse concedendas, sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno et festo supramemoratis.
Fejér Cod. dipl. VII. IV. 252. Fontes Rer. Ausriac. XV. 213.
478.
1299. 5. Dec. - Bonifacius PP. VIII. litem inter Moniales de insula Budensi et Episcopum Vesprimiensem, quoad decimas exortam, per Abbatem de Pilis, Praepositum Poson. et Scholasticum Strigon. componi iubet.
Bonifacius Episcopus, seruus seruorum dei, Dilectis filijs ... Abbati Monasterij de Pylis et ... Preposito de Posonio, Vesprimiensis et Strigon. diocesis, ac ... Scolastico Strigon. ecclesiarum salutem et apostolicam benedictionem. Conqueste sunt nobis ... Priorissa et Conuentus Monasterij sancte Marie de Insula, per Priorissam soliti gubernari, ordinis sancti Augustini, secundum instituta et sub cura fratrum Predicatorum uiuentes, Vesprimiensis diocesis, quod licet Vniuersis Priorissis, Conuentibus et sororibus Monasteriorum dicti ordinis sancti Augustini, secundum instituta predicta uiuentibus, per speciale priuilegium sedis apostolice esset indultum, ut ad prestacionem decimarum de quibuscunque possessionibus et alijs omnibus earum bonis, que tunc habebant et iustis modis, prestante domino, acquirerent in futurum, minime teneantur et ad id compelli non possint; nichilominus tamen Venerabilis frater noster ... Vesprimiensis Episcopus, ab eisdem Priorissa et Conuentu sancte Marie de prouentibus terrarum et possessionum suarum contra huiusmodi indulti tenorem decimas exigere et extorquere presumit. Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus partibus conuocatis, audiatis causam, et appellacione remota, debito fine decidatis, facientes, quod decreueritis, auctoritate nostra firmiter obseruari. Testes autem cet. - - Datum Laterani Nonis Decembris Pontificatus nostrj Anno Quinto.
Bulla e cannabe pendet. Orig. in Arch. Aerarii Reg. Acta Mon. Poson. fasc. 68. Nr. 10. et 42. - Ed. Fejér Cod. dipl. VI. II. 222.