molestias causaverit, quin imo discordie et guerrarum in ipsa ecclesia hac Albensi frivola manu iecerit semina, per id, quod ipsum Dominum Petrum, talia minime merentem, cum summo et irreparabili omnium Christi fidelium, hicce presentium, aliorumque universorum scandalo, ecclesiastice excommunicationis interdicto, quod inauditum sane, publicis et forensibus scriptis innodaverit. Quum autem iuxta sanctiones, in preallata congregatione generali Dominorum Prelatorum, Baronum et universorum nobilium totius regni huius latas, perque eundem Dominum Andream Regem illustrem acceptatas, publiceque approbatas, proclamatasque, quarum paria ipse quoque Dominus Petrus in usum ecclesie sue, nobiliumque huius terre per eundem Dominum Regem authentice transcribi fecit, omnia interdicta, que nefors idem magister Gregorius, Electus, ut allegare amat, Strigoniensis, iacularet, pro irritis, frivolis, neque a Sancta sede ipsa Apostolica promanatis declarata habeantur; hinc nomine dicti Domini Petri Episcopi, Capitulique sui, universeque ecclesie terre Transylvane, ego magister Nicolaus Archidiaconus de Zonuk, Canonicus ecclesie beati Michaelis Archangeli et Notarius eiusdem Domini mei reverendissimi, semel, bis, ter, ac semper protestor contra hec interdicta, appellando ad Sacrosanctam Sedem Apostolicam, eousque etiam, donec ad limina Sanctorum Apostolorum provolutus, spiritualem in his expostulavero satisfactionem. Et super his omnibus testimonium mihi, presente isthic Christi populo, in instanti prestolor, iuxta preceptum sacrorum ecclesie universalis Canonum.
E Nro. 477.
477.
1299. 28. Oct. - Conventus de Kolosmonostor super appellatione magistri Nicolai Archidiaconi, Nro. 476. exhibita, literas edit.
Nos Conventus Monasterii B. Marie Virginis de Kulus Monustra - notum reddimus - -, Quod in anno presenti millesimo ducentesimo nonagesimo nono, in festo Simonis et Jude beatorum Apostolorum, Magister Nicolaus, Archidiaconus de Zonuk, Canonicus ecclesie b. Michaelis Archangeli Transylvane et Notarius Domini Petri, Episcopi eiusdem ecclesie nostre, adstante innumerabili fere populi multitudine, commorando, semel, ac iterum instantissime flagitavit et postulavit a nobis, ut vi auctoritatis nostre, in similibus nobis iuxta regni legem et consuetudinem antiquam competentis, super sequenti eiusdem declaratione, non solum nomine venerabilis Capituli sui, sed et in persona dicti Domini Petri Episcopi Transylvani facta, solemnes nostras expediremus literas attestatorias futuram ad cautelam, publicationemque universalem