Palatini litteris continetur. Ipsis octauis sancti Regis Stephani aduenientibus, ad mandatum domini nostri, domini Andree, illustris Regis Hungarie, in litteris suis, per Bodou exhibitis nobis, receptum, solucionem earundem decem marcarum sine grauamine iudicij, seu dupli, presente eodem Ladislao, ad quindeuas residencie presentis exercitus eiusdem domini nostri Regis contra Johannem filium Herrici habiti, fecimus prorogari. Datum sexto die Octauarum sancti Regis Stephani.
Sigillum ext. margini fuit appressum. Orig. ex Arch. Comitum quondam Amade Bőösensi. Joannes hic ante annum 1292. rebellaverat; Andreas enim Rex anno hoc ait: "eo tempore, cum Magister Johannes, filius Henrici Bani, ausu temerario nostram Maiestatem impediverat." (Fejér Cod. dipl. VI. I. 205.) Mathaeus autem Palatinus a. 1290. occurrit. (Fejér ibid. 46.) Igitur literae hae anno circ. 1290. expeditae sunt.
485.
.... ineunte Nov. - Capitulum Strigon. viduam Moys de Teryan oves Rolandi, praesente Nicolao teste Capituli, abstulisse, eundemque Rolandum captivasse testatur. Datum quarto die post festum Omnium Sanctorum.
Wenzel Cod. Arp. X. 428.
486.
.... - Petrus filius Tynau pro se et Abraam Ecclesiae Strigon. praebendarius pro Gregorio fratre eiusdem Petri, contractum super terra Tarján coram G. Praeposito et Capitulo Strigon. inhibent.
Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa XIV. fasc. 18. Nro. 7. - Ed. Wenzel Cod. Arp. V. 271.
487.
.... 31. Mart. - Capitulum Nitrienso Comitem Bodó Abbatiae s. Benedicti de Gron praedium Heneuch legasse testatur.
Capitulum Nytriensis ecclesie, Omnibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Concanonicus noster Thomas presbiter, quondam decanus,