Episcopus Jauriensis, qui hic sub litera M. latet, a. 1176-1186. (Schematismus Jaur. 1877. pag. 9.) occurrunt, literae ergo hae a. 1180-1186. exaratae sunt.
483.
.... - Thomas Episcopus Cumanorum pacem inter Ecclesiam et Cives Strigon. reformat.
Reuerendis in xpo. patribus et dominis Capituli Strigon. Th. cumanorum humilis minister, salutem et sincere fidelitatis obsequium. Nouerit discrecio uestra, nos unacum Hectore comite et Thoma magistro pro reformacione pacis inter ciues Strigonienses fideliter laborasse et discordantes per dei graciam ad concordiam reduxisse; forma uero pacis talis est: quod omnes ciues Strigon. fideles erunt, sicut hactenus, archiepiscopo et ecclesie Strigon., nec aliquid in preiudicium honoris debitj attemptabunt; Veteres consuetudines ville obseruabunt, nouas uero, si quas constituerint, nullius ualoris erunt, nisi accedente communi consilio, per consensum regis fuerint approbate et utiles communitatj ville. Et hanc formam pacis, quam de precepto regis fecimus, postmedum factam eidem recitauimus. Praeterea noueritis, quod aliter pax fieri non poterat; nisi nos unacum Hectore comite fide data promitteremus, interdictum relaxari, introitu ecclesie hiis, qui interdicti fuerant, restituto. Vnde petimus, ne in hac parte uos difficiles reddatis et nobis mendacij macula possit aliquatenus irrogari.
Sig. e corrigia pendebat. Orig. circa finem sec. XIII. exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 47. fasc. 1. Nro. 5. - Extr. Pray Hierarchia. I. 47. et Fejér Cod. dipl. V. II. 144. - Ed. Katona Hist. Crit. VI. 880. et Fejér 1. c. V. III. 192. Utrobique erronee dicitur annum 1283. in margine esse signatum. Cod. Strig. II. 232.
484.
.... 2. Sept. - Capitulum Strigon. terminum solutionis decem marcarum pro parte filiorum Iván contra Ladislaum de Sarló prorogat.
Nos magiser Thomas prepositus et Capitulum ecclesie Strigon. damus pro memoria, quod cum iuxta tenorem litterarum domini Mathey palatini nunc, tunc autem magistri agasonum domini Regis et comitis Poson. in octauis sancti Regis Stephani, proxime nunc elapsis, Andreas filius Endre et kunch filius Iwan, comiti Ladislao de Sorlou racione interfeccionis filij sui Nycolai decem marcas coram nobis soluere debuissent; prout in eisdem domini Palatini