500.
1300. 12. Apr. - Cruciferi Strigon. transsumunt Nrum. 499.
Conuentus Cruciferorum domus hospitalis ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio, vniuersis, presentes litteras inspecturis, Salutem in filio virginis gloriose. Ad vniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, harum serie volumus peruenire, Quod magister Endree, filius Comitis Walterij, Ciuis de (Castro) Budensi, ad nostram personaliter accedendo presenciam, Priuilegium Excellentissimi domini Andree, dei gracia Illustris Regis Hungarie, domini nostri, sub uero et certo Sigillo eiusdem, tenorem (cuius) nostris litteris inseri postulabat, nobis exhibuit, sub hac forma:
Sequitur Nrus. 499.
Nos igitur huiusmodi peticionem eiusdem iustam esse attendentes et cum predictum Priuilegium diligenter circumspexissemus et non cancellatum, non abrasum, nec diminutum, nec eciam in aliqua sui parte viciatum inuenissemus et vidissemus, de verbo ad uerbum fecimus transcribi et nostro Sigillo roborari. Datum secundo Idus Aprilis, Anno domini Millesimo, Trecentesimo.
Sigillum bene conservatum e viridi serico pendet. Orig. in. Arch. Aerarii Reg. N. R. A. fasc. 399. Nr. 26. - Ed. Fejér Cod. dipl. VI. II. 281.
501.
1300. 17. Apr. - Dominicus Magister et Conventus Cruciferorum Strigon. Comitem Stephanum de Dalmad Monasterio de Sdgh possessionem Dalmad et pratum quoddam reliquisse testantur. Datum in octauis Pascae.
Fejér Cod. dipl. VII. V. 557. et IX. II. 395.