vocate, ab altera vero conterminalem terre Archiepiscopatus Strigon., similiter Zeleu nuncupate," cambiat coram Capitulo Vaciensi. - Datum in crastino beati Galli confessoris.
Fejér Cod. dipl. VI. II. 277. et VII. V. 559. Wenzel Cod. Arp. V. 252.
512.
1300. 19. Oct. - Comes Stephanus, Vice Iudex Curiae Regiae, magistro Zoard, nepoti Wech, qui contra Nicolaum, filium Comitis Andreae de Bazteh, in novem iudiciis convictum, in possessionem Saras Comitatus Strigon. fuit legitime intromissus, "tamen, quia Karulus, frater Rolandi quondam Episcopi Boznensis, ipsum Magistrum Zoard prohibuit, eandem esse suam asserendo;" postquam idem Nicolaus etiam in foro Strigon. proclamatus, comparere neglexisset, possessiones eiusdem Boyna et Wygoon, in Comitatu Strigon. existentes, adiudicat. - Datum Bude septimo die quindenarum b. Michaelis Archangeli.
Wenzel Cod. Arp. X. 391.
513.
1300. 18. Nov. - Capitulum Poson. filios Ladislai de Karcha Jacobo de Sámod ancillam Margaretham tribus marcis vendidisse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Posoniensis, significamus omnibus, quibus expedit, uniuersis, quod constitutis personaliter coram nobis Nicolao et Johanne filijs Ladislai de Karcha, pro se et pro omnibus cognatis et generacionibus suis, ab vna parte; Jacobo filio Bulchu de Samud, ab altera; ijdem Nicolaus et Johannes sunt confessi, quod ipsi quandam ancillam suam empticiam nomine Margaretam, que se ancillam ipsius Ladislai et filiorum suorum coram nobis est confessa, cum filio suo Petro et cum filia sua annes nomine, quam olym predictus Ladizlaus pater eorum predicto Jacobo vendiderat, nunc Nicolaus et Johannes supradicti vendiderunt eidem Jacobo predictam ancillam et filiam suam simul cum filio pro tribus marcis latorum denariorum Vyenensium, in filios filiorum perpetuo iure possidendas; obligando se, quod quicunque processu temporum predictum Jacobum aut suam posteritatem racione predicte ancille, aut filie, vel racione filii sui impetere attemptaret; extunc ijdem Nicolaus et Johannes supradicti tenebuntur supradictum Jacobum et suam Posteritatem expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam