Monasteriis pro se occupassent, et de presenti uterentur in grande salutis eorum dispendium, et iacturam Religionis prelibate satis magnum. Quare ne ipsi Occupatores aliquando per tam iniquas occupaciones diversis exquisitis figmentis et coloribus factas predictas possessiones vindicare, quomodolibet sibi usurpare valeant, signanter vero Priores et Abbates eorundem Monasteriorum quocunque nomine vocata in genere vel singulari quacunque arte, aut ingenio et quocunque, qualitercunque quibuspiam factis vel .faciendis, Ipsos autem se in easdem qualibet intromissione, et sibi ipsis appropriacione, appeticione prohibuit publice et manifeste coram nobis. Datum in festo Beati Michaelis Archangeli. Anno Domini Mmo trecentesimo.
Sigillum e viridi serico pendebat. Orig. in Archiv. S. M. Pann. Capsa XI. D.
510.
1300. 1. Oct. - Andreas III. Rex Comites Barleum et Irizlaum, Castellanos Strigon., contra Matheum et Chak processuros, ipsi soli responsabiles esse promulgat.
Andreas - - Rex - - vniuersis Judicibus, in regno suo constitutis, salutem - -. Noueritis, quod nos Barleum et Irizlaum comites, castellanos nostros de Strigonio, contra Matheum et Chak, filios Petri quondam Palatini, necnon Stephanum filium Marci et suos seruientes, ac pertinentes ad eosdem, procedere deputauimus et quicquid mali seu nocumenti contra eosdem procedendo commiserunt, id factum est ex nostro mandato et precepto. Vnde volumus et - - mandamus, quatenus quicunque Barleum et Irizlaum comites super cedibus, destruccionibus, dampnis et ablacione rerum, contra predictos procedendo illatis seu irrogatis, in vestri presencia conuenire voluerit, nullus vestrum eosdem iudicare presumat; sed in nostri presencia super premissis coram nobis experiantur cum eisdem et cum servientibus Barlei et Irizlai antedictorum. Volumus eciam, quod nec equi eorum, qui a seruientibus infidelium nostrorum fuerunt recepti, possint impediri ab eisdem. Datum Strigonij tercio die post festum beati Michaelis arcangeli, Anno domini M°. CCC°.
Cod. dipl. patr. VI. 462. - Anno futuro Mathaeus hic cum Irizlao et Barleo ex parte convenit, quia, ut Capitulum Strigon. 21. Oct. Regi Andreae refert, villas Ujfalu et Borsan illis restituit, villam attamen Majteny restituere noluit. Ib. pag. 463.
511.
1300. 17. Oct. - Comes Mykou pro terra Puch, terram Zeleu vocatam, "vicinam et contiguam ville eiusdem Comitis Mykou ab una parte Bussa