alibi Jula scribitur.[3] Jam si horum alteruter idem fuit cum Giula comite, qui a. 1278. Judex erat Curiae Regiae et frater Rolandi Bani;[4] tunc Nicolaus noster de genere Ratold descendit; Stephanus enim V. Rex a. 1270. expresse dicit: "dilectus et fidelis noster Rolandus Banus de genere Ratolth."[5]
Pater Nicolai nostri in literis Stephani V. de a. 1263. quondam Banus dicitur,[6] non ergo anno hoc Banus amplius fuit, sed nec ulla huius nominis Bani mentio occurrit, nisi in literis Belae IV. Regis a. 1245., ubi in subscriptione legitur: "Ladislao Bano et duce totius Sclauonie"[7] Num eadem hic persona intelligatur, asserere non audemus.
Porro a. 1252. occurit Ladislaus Vajvoda Transsiluanus et Comes de Wolkou, cui Bela IV. Rex statutionem terrae Zék committit,[8] sed hic error subrepsisse et loco Ladislai Laurentium esse legendum videtur[9].
Ad certiora iam transeamus.
Bela IV. Rex post infelicem circa villam Kresenbrunn ad fluvium Moravae a. 1260. die 12. Jul. commissam pugnam, Ducatum Styriae Otacaro Regi Bohemiae cedere debuit; sicque Stephanus Rex Junior, qui provinciam hanc ab a. 1254. possidebat, omni, in qua regnaret, ditione excussus est; ideoque Stephanus hic, qui ante proelium hoc "Regem primogenitum Illustris Regis Hungarie et Ducem Stirie" se inscripsit[10], post amissam pugnam se tantum Regem primogenitum appellat[11]. Ducatum quidem Transsilvaniae et ditionem Cumanorum in Moldavia illico post amissam, sed Otacaro nondum, traditam, Styriam a patre suo Bela Rege accepisse videtur, in quodam huius anni diplomate enim Rex primogenitus, Dux Transsilvaniae et Styriae ac Dominus Cumanorum scribitur[12]; ast Stephanus Transsilvaniam amissae Styriae aequivalere non aestimans, hac patris sui dispositione contentus minime fuit; sed iura Primogenitorum Regum, Ducatum nempe totius Slavoniae, qui, út Andreas III. Rex testatur, "est prima dignitas regie prolis,"[13] sibi resignari postulavit. Provincias tamen has Bela filio suo iuniori, Belae Duci, quem ipse cum uxore sua Maria prae Stephano magis diligebant, contra morem concessit. Ipse Bela Dux a. 1269. haec ita fatetur: "Cum ducatum tocius Sclauonie
[3] Wenzel Cod. dipl. Arpad. VIII. 196.
[4] Wenzel ibid. XII. 234.
[5] Fejér Cod. dipl. VII. II. 12.
[6] Fejér Cod. dipl. IV. III. 159.
[7] Fejér Cod. dipl. IV. I. 388
[8] Fejér Cod. dipl. IV. II. 147.
[9] Car. Szabó. Székely oklevéltár. I. 10.
[10] Wenzel Cod. Arpad. II. 323.
[11] Cod. dipl. patrius VI. 105.
[12] Wenzel 1. c. VII. 524.
[13] Fejér Cod. dipl. VII. V. 547.