ac Nycolaum se expedire laboribus proprijs et expensis. Datum feria tercia proxima post quindenas pentecostes, Anno domini M°. CCC°. quarto.
A tergo: Pro comite Cosma (sic) super viginti marcis persoluendis ad octauas Johannis baptiste et ad octauas sancti Jacobi et ad octauas natiuitatis beate virginis contra filios Drug ceci, super facto terre Zengurg. - Sigillum ext. margini fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 17. Nr. 45.
582.
1304. 22. Jul. - Capitulum Poson. Petrum de Dolan Cosmae filio Conradi terram Lakköze vendidisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie poson. salutem in domino sempiternam. ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod petrus filius Cozme de dolan et filij sui Dominicus et Johannes, sicut dixerunt, constituti personaliter coram nobis, ex una parte; Ladizlaus filius Chumur pro cognato suo, scilicet Cozma filio Conradi, ex altera; ijdem Petrus et filij sui Dominicus et Johannes sunt confessi, quod ipsi quandam possessionem eorum, ipsos de iure contingentem, Lokkuze uocatam, inter metas terre Ilka a parte meridionali, a parte uero occidentali inter metas terre Borsa, a parte autem septemtrionali inter metas terre Zak uocate, a parte orientali inter metas terre Chuche adiacentem, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, presentibus vicinis et commetaneis, scilicet Ladizlao et (sic) filio Salamonis et andrea filio Mortunus de Ilka, ac Oliuerio de Borsa, de bona uoluntate permittentibus, dederint et uendiderint Cozme supradicto et per eum suis hersdibus, heredumque suorum successoribus perpetuo possidendam, pro sex marcis, plene ab eodem receptis; obligando se, quod quicunque processu temporum ipsum Cozmam, uel suos Heredes, heredumque suorum successores racione terre supradicte uellet inpetere; extunc predictus Petrus et filij sui tenebuntur eosdem expedire proprijs laboribus et expensis. Datum in die Marie magdalene, Anno domini M°. C°C°C°. quarto.
A. B. C
Sigillum e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 11. Nr. 1.