et pro Comite Kanaz, cognato suo, ex altera; idem Jacobus est confessus, quod ipse duos seruos suos Hereditarios, nomine Chegem et Paulum, eidem Chenez (sic) pro quinque marcis plene ab eodem receptis, uendidisset, dedisset et tradidisset perpetuo iure possidendos; obligando se, quod quicumque processu temporum ipsum Kenez (sic) uel suos filios, aut filios filiorum suorum racione predictorum seruorum uellet forsitan inpetere, uel uexare; extunc idem Jacobus, uel filij sui tenebuntur ipsum Kenez et filios suos proprijs laboribus suis et expensis expedire. In cuius rei memoriam nostras dedimus litteras, Sygilli nostri munimine roboratas. Datum dominico die proximo ante festum Pentecosten, Anno domini M°. C°C°C°. quarto.
A. B. C.
Sigillum e violaceo et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 23. Nr. 13.
581.
1304. 2. Jun. - Capitulum Varadiense Ladislaum et fratres eius cum Ivanka et filiis Drug quoad possessionem Szentgyorgy die deponendi iuramenti concordasse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Waradiensis damus pro memoria, quod possessionem Zencgurg uocatam, quam Ladizlaus, filius Drug, Marcus, Albertus et dominicus, fratres eiusdem, apud Ivankam, filium Odun et Laurencium, ac Nycolaum, filios drug, nomine sui iuris reimpediuerat, super qua eciam ijdem comes Ivanka cum filio suo et Laurencius, ac Nicolaus iurare debebant in altari beate virginis ecclesie nostre Catedralis, uel in sepulero sancti ladislai, in die et loco ipsius iuramenti taliter concordarunt: quod ijdem comes Ivanka et laurencius, ac Nycolaus, filij comitis drug, dabunt viginti marcas, quarum decem comes Ivanka et cosmas, decem uero Laurencius et Nycolaus, ac Drug filius Petri, partim in denarijs et partim in estimacione condigna persoluent coram nobis in terminis infrascriptis Ladizlao et fratribus suis supradictis, videlicet in octauis beati Johannis baptiste (1. Jul.) tres marcas comes Ivanka et tres filij drug; Item in octauis beati Jacobi apostoli (1. Aug.) similiter tres marcas comes Ivanka et tres filij drug; residuarum autem octo marcarum quatuor comes Ivanka et quatuor filij drug in octauis natiuitatis beate virginis (15. Sept.) consequenter; si primum terminum omiserint, iudicium; si secundum neglexerint, penam dupli incurrent; si tercium preterierint, amittent pecuniam prius persolutam. Assumendo ijdem Ladizlaus et fratres sui, ab omnibus, racione predicte terre molestare, uel inquietare uolentibus, dictos comitem Ivanka et Laurencium,