IX.
MAGISTER THOMAS II.
1305 - 1321. Jan.
De anteacta Thomae huius vita vix certi quidpiam eruderare valuimus. Lodomerium Archiepiscopum iteratis vicibus Avunculum suum nominat, (Nr. 607.) procreatus ergo e sorore Lodomerii huius fuit. Porro fratrem suum magistrum Nicolaum ipse nobis manifestat; sed quem patrem habuerit et e quali familia descenderit, prorsus ignoramus; sororis autem eius, seu potius sponsi huius mentio in quibusdam a. 1331. 8. Maii exaratis Magistratus Strigon. literis sic occurit: magister Petrus filius Martini, quondam sponsius Thome Strigon. ecclesie archiepiscopi bone memorie;" A. 1291. 30. Maii occurit magister Thomas, Praepositus Ecclesiae sancti Thomae Mart. de Promontorio Strigon., scholaris Paduanus, cuius ecclesiae procurationem tunc Lodomerius ipse gessit (Nr. 283. 285. 286. pag. 286. 288. et 290.) seu proventus Praepositurae huius percipiebat, quod vix Lbdomerius fecisset, si Praepositus hic sanguine illi iunctus non fuisset et illius liberalitate Paduae scholas non frequentasset; igitur plus quam veri est simile, Thomam nostrum, nepotem nempe Lodomerii, eundem hunc Praepositum sancti Thomae fuisse. Quando tamen Praeposituram hanc obtinuerit, certo non constat. Ultimus ante illum occurrit a. 1286. 9. Febr. magister Benedictus decretorum Doctor Praepositus sancti Thomae (Nr. 188. pag. 209.) sed hic iam 15. Aug. eiusdem anni Praepositus Maior Strigon. erat. (Nr. 192. pag. 216.) Hunc in Praepositura sancti Thomae sequebatur forte magister Michael, quem Ladislaus IV. Rex a. 1290. tunc (ergo ante hunc annum) Praepositum sancti Thomae appellat. (Nr. 247. pag. 262.) Si ita; tunc Thomas noster vix ante a. 1291. Praeposituram