relinquo prefate sorori mee Gungus, hoc adiecto, quod quarta pars predicte possessionis mee Hurth, me contingentis, cedat ex legato meo sorori mee uterine, uxori comitis Mohor, disponendi de ea in uita et in morte, prout sibi uidebitur expedire. Item medietatem insule eiusdem possessiones Hurth, sicut superius est premissum, que quidem insula iacet iuxta molendinum sefridi dicti Prenchiner, quod molendinum idem sifridus donauit in uita ecclesie et fratribus sancte anne pro anime sue remedio, partem eiusdem insule superius pretacte, ex parte eiusdem molendini contigualiter adiacentem, relinquo et lego pro anima mea et pro anima vxoris mee, ecclesie et domui sancte anne. Item vineam meam in territorio strigoniensi sitam, similiter relinquo domui sancte anne de strigonio, ita, quod dimidietatem eiusdem vinee statim habeant pro anima domine vxoris mee, aliam autem partem post mortem meam ipsi ijdem fratres predicte domus sancte anne sine aliqua contradiccione possideant perpetuo pro salute anime mee et vxoris mee, ut est dictum. Preterea possessiones meas Hetyn et vrs uocatas, in comitatu Kamariensi existentes, lego et relinquo domino archiepiscopo et archiepiscopatui strigon., ita tamen, quod iuxta regni consuetudinem estimando ualorem siue precium earum, soluat fratri Petro priori ecclesie sancte anne de strigonio et ipse prior precium ville vrs expendat ad construccionem et consumpmacionem capelle sancte Marie in predicta domo sancte anne construende, quam ego personaliter edificare incoaui. Item ualorem ville alterius Hethyn vocate, expendat pro anima mea, dando de precio eiusdem tres marcas capitulo ecclesie strigon. et duas marcas ecclesie sancti regis stephani cruciferorum de strigonio; Item fratribus predicatoribus unam marcam; Item fratribus minoribus unam marcam; Item ad claustrum monialium de insula strigoniensi mediam marcam. De residuo autem primo omnium redimat librum missalem ecclesie de Hetyn, quem inpignoraui archidiacono Pelagio Gumuriensi pro octo pensis, et ornamenta eiusdem alias obligata per me, que redempta pro congruitate temporis predicte ecclesie restituat. Item filijs comitis Godini satisfaciat in sex marcis, quibus eis teneor. Item Gregorium seruum meum, Jacobum et Michaelem filios suos, comitto ordinacioni pro anima mea eidem fratri Petro, secundum quod ei uidebitur expedire. Item uina mea, que habeo in presenti in cellario, relinquo pro anima mea, ita quod una tuneila detur sorori mee Gungus, alia tunella detur sorori mee vterine, relicte comitis Mohor. Alia autem uina mea residua et omnia lectisternia et suppellectilia et utensilia domus mee committo disposicioni et ordinacioni dicti fratris Petri prioris, quem auctoritate presencium ordino et constituo uerum et legitimum executorem omnium premissorum. ad cuius ordinacionis mee firmitatem discretum uirum Martinum, prepositum ecclesie sancti Georgij de strigonio, archidiaconum cathedralem, uocari facere procuraui, qui una cum Fulkmario