sacerdote, strigon. ecclesie canonico, et Petro presbitero, eiusdem ecclesie prebendario, ad me uenit et presente magistro Valentino, homine conuentus cruciferorum sancti regis, ad hoc audiendum et uidendum specialiter per eosdem cruciferos destinato, seriem mei testamenti legi feci, petendo, ut huiusmodi ordinacionem meam testamentariam iuxta sigillum prioris dicte domus, suo sigillo consignaret, qui, sicut de iure tenetur, liberaliter annuit uotis meis. factum est autem et ordinatum hoc testamentum quinta feria post festum sancte lucie, anno domini prenotato.
A tergo vestigia duorum ovalium sigillorum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. C. fasc. 1. Nr. 11. - Edidit Fejér Cod. dipl. VIII. I. pag. 194.
601.
1306. 10. Jan. - Capitulum Nitriense filios Petri de Saroy nobiles iobagiones Ecclesiae Strigon. terram Saroy in vicinitate villae Bagdan Archiepiscopi, pretio pignoris et pro poena dupli Joanni filio Comitis Georgii et fratribus eius, similiter iobagionibus eiusdem ecclesie, resignasse testatur. - Datum quarto idus Januarii.
Nagy Cod. Andeg. I. 106.
602.
1306. 20. Jan. - Capitulum Poson. Comitem Abraham de Sancto Georgio Abrahamo Veres villam Beke quingentis marcis vendidisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie poson. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constitutis personaliter coram nobis Comite Abhraham, filio Comitis abrahe de sancto Georgio, pro se et pro filijs suis, scilicet Thoma et Sebees, ex vna parte; abraham ruffo, filio Meynolth, ex altera; idem Comes abraham de sancto Georgio est confessus, quod ipse quandam villam suam, in Cholloukuz prope villam Cheturtuk existentem, Beeke vocatam, sub certis et antiquis metis, prout ab antiquis possederunt, seu cum omnibus vtilitatibus suis, dicto ruffo abraham et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, pro quingentis marcis, plene ab eodem receptis, et maxime racione seruiciorum suorum, in temporibus retroactis karissimo fratri suo et sibi fideliter impensorum, vendidisset et dedisset, Jure perpetuo possidendam et habendam; presentibus commetaneis et vicinis, scilicet