Scriptores ergo annos hos a morte Andreae III. Regis computant; sed ut iam pag. 438. ostendimus, Gregorius Electus Strigon. vivente adhuc Andrea Rege, initio anni 1298. deficiens, fideles Andreae Regis excommunicatione innodavit, ergo etiam Budenses hos iam ante a. 1301. poena hac plectere potuit. Ceterum, ut contextus clare ostendit, renovatio excommunicationis in synodo hac, ut iam Mich. Horváth observavit (Magyarorsz. Tört. Pest. 1860. II. 17. nota 2.) ante receptam per Ladislaum filium Wernerii Budam facta fuit; iam autem Ladislaus hic Budam iam 1307. 1. Jun. coepit (Nr. 620.) ergo ante mensem hunc synodus haec celebrata fuit, et quidem, ut satis probabiliter asseri potest, aliquot solummodo ante eventum hunc diebus, nam Thomam Archiepiscopum 26. Maii in villa Odword commoratum fuisse, Nr. 617. ostendit.
620.
1307. 1. Jun. - "Ladizlaus filius Vernerij de captivitate Regis Vencezlai anno fere tertio liberatur et cum Johanne filio Chaak castrum Budense per portam, quae est iuxta Synagogam Judaeorum, feria quinta post festum beatae Petronellae Virginis (1. Jun.) noctis in silentio subintravit et quosdam cives Budenses, suos adversarios et proditores, invasit subito et destruxit. - - Sacerdotes insuper illos perfidos, superius nominatos[574], manibus cathenatis et pedibus Thomae Strigon. Archiepiscopo destinavit, quos idem Archiepiscopus carceri mancipavit et in eodem tristem spiritum emiserimt."
Marci Chron. CIX. - Thuróczi Chron. II. cap. 88. - Chron. Budense 230. - Katona Hist. Crit. VIII. 112.
621.
1307. 24. Jun. - Capitulum Poson. metas possessionis Beke pro Abrahamo Veres reambulat.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod accedens ad nostram presenciam Comes abraham ruffus, exhibuit nobis litteras curialis comitis poson., quibus requirebat nos, ut vnum ex nobis mitteremus cum Compwrd Comite, homine suo ad reambulandam terram ville Bekee, quam a Comite abraham de sancto Georgio, pie recordacionis, pro quingentis marcis titulo empcionis conduxerat, prout in nostris priuilegialibus vidimus contineri, quarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 602.
Nos vero iustis et legitimis peticionibus eiusdem Comitis annuentes, misimus vnum ex nobis fide dignum, qui vna cura eodem Compwrd, homine
[574] Qui nempe Papam et Praelatos excommunicarunt. Vide Nrum. 619.