622.
1307. 26. Jun. - In literis Capituli Strigon. commemoratur possessio Conventus Cruciferorum sancti Regis Stephani de Strigonio Dieles nominata, in Comitatu Hontensi. - Datum tertio die post festum Nativitatis beati Joannis Bapt.
Fejér Cod, dipl. VIII. VI. 186.
623.
1307. 25. Jul. - Jacobus Kunch de Vágköz piscinas suas oppignoratas, a Capitulo Strigon. redimere non valens, eidem perpetuo vendit.
Nos frater Bartolomeus magister et vniuersi fratres cruciferorum domus hospitalis ecclesie Sancti Stephani Regis de Strigonio, Significamus tenore presencium, quibus expedit, vniuersis, Quod magister Jacobus, filius Nicolai, dictus Kunch, nobilis de Vagkus, vnacum Petro decano Capituli Strigon., ad nostram presenciam personaliter accedendo, idem Jacobus nobis dixit in hunc modum, quod licet de voluntate omnium vicinorum et commetaneorum suorum quasdam pisscinas suas, Agiakus et Kalpnogaga vocatas, iuxta fluuium Nitra habitas, viginti marcas valentes, pro decem marcis latorum viennensium pignori eidem Capitulo Strigon. obligauerit; tamen quia redimere idem Jacobus ab eodem pro ipsa pecunia non valuisset, ideo presentibus eisdem vicinis, videlicet magistro korch et Apodino, ipsi Capitulo perpetuauit, recipiendo nichilominus ab eodem Capitulo in supplementum ipsius pecunie quinque marcas, pisscinas supradictas cum suis pertinencijs vniuersis. Datum in festo beati Jacobi apostoli, Anno domini M°. CCC°. VIjo.
Extus manu sec. 15.: Super pisj-cinis Agyagus et kapnogaga iuxta fluuium Nitra, inter Martus et Nandor. - Sig. e corrigia dependet. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. U. fasc. 3. Nro. 61. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 233.
624.
1307. 10. Aug. - Clemens PP. V. constitutionem Bonifacii PP. VIII., qua Regnum Hungariae Mariae et Carolo adiudicavit, confirmat et Ottonem Bavariae Ducem, qui "ad invasionem occupationem et detentionem predicti Ungarie regni temeraria presumptione se transferens, per ipsum B. Vesprimiensem et quondam A. Chanadiensem Episcopos se coronari, ut dicitur, in Regem Ungarie procuravit, in hoc etiam officium iurisdictionis Strigoniensis