Archiepiscopi, ad quem Regis Ungarie coronatio pertinet, faciens usurpari," evocat. Tum bullam hanc suam per Strigon. et Colocensem Archiepiscopos promulgari et A. Chanadiensem Episcopum citari mandat. - Datum Pictaviis IV. Idus Aug. Pont. a. 2.
Theiner Mon. Hung. I. 417. 421. - Fejér Cod. dipl. VIII. I. 207.
625.
1307. 3. Sept. - Carolus I. Rex magistro Beke, filio Comitis Thomae, de consensu Thomae Archiepiscopi Strigon. et aliorum possessionem Szőlős confert. - Datum tercio nonas Septembris.
Nagy Cod. Andegav. I. 132. - Fejér Cod. dipl. VIII. I. 226.
626.
1307. 29. Sept. - Carolus I. Rex Comiti Mortunus et filio eius Venceslao "maxime pro seruicio eiusdem vencezlay, quod sub castro Strigon. exhibuit cum suorum seruientum ... cede et uulnere," tributum super fluviis Olchia et Opour confert. - "Datum apud monasterium Olcha in festo beati Mykaelis archangeli."
Nagy Cod. Andegav. I. 135.
627.
1307. 9. Oct. - Barones "in praesenti regni congregatione praesentes," Carolum Regem agnoscunt et bona occupata remittunt. "Haec omnia suscipimus observanda perpetuo, praestito in manus Venerabilis Patris, Domini Thomae, Archiepiscopi Strigon. corporaliter iuramento; praesentibus eodem Domino nostro rege, Domino Vyncentio, Colocensis Ecclesiae Archiepiscopo, Aulae regiae Cancellario, ac aliis Episcopis; - - obligantes nos, vt si quis huic ordinationi contraire praesumpserit, - - sententiam excommunicationis, quam idem Dominus Thomas Strigoniensis, ac Dominus Wyncentius Colocensis Ecclesiarum Archiepiscopi, cum plurimis aliis coepiscopis ibidem promulgasse dinoscuntur, incidat. - - Actum hoc apud Ecclesiam Beati Petri in Rakus-in crastino beati Dionisii Martiris."