marcarum irrogasset. Nos uero super protestacione ipsius magistri Jacobi Lectoris prehabita, ad instantem peticionem eiusdem, presentes in testimonium fecimus sibi dari. Datum quarto die octauarum beati Martini confessoris. anno domini Millesimo Trecentesimo septimo.
Sig. exteriori margini fuit appressum. Orig. literis minutis pulchre exaratum, in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 28. fasc. 1. Nro. 3.
630.
1307. 21. Dec. - Clemens PP. V. "Magistrum et fratres Hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani, qui mundanis illecebris salubriter abdicatis, se divinis obsequiis devoverunt," protectioni Archiepiscopi Strigon. commendat. - Datum Pictavis XII. Kal. Januarii, P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 422.
631.
1307. - Carolus I. Rex magistro Kokos, filio Comitis Ricolfi, quia praeter alia servitia "in obsidione et expugnacione castri Strigon., quod Johannes, filius Henrici, contra Dei viventis et nostram regiam detinebat Maiestatem indebite occupatum, idem magister Kokos coram oculis nostre Maiestatis denuo extitit vulneratus et duo seruientes sui cum ictibus lapidum interfecti extiterunt," possessionem regiam Ewr, in confinio terrae Scepusiensis confert. - Datum Regni anno septimo.
Fejér Cod. dipl. VIII. V. 32. - Vide Nrum. 641.
632.
1308. 20. Jan. - Thomas Archiepiscopus Strigon. Nobilibus de Karcsa Capellam aedificandi licentiam concedit.
Nos Thomas, miseracione diuina archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci Comes perpetuus, memorie commendantes, significamus, quibus expedit, vniuersis presencium per tenorem, Quod accedentes ad nostram presenciam nobiles viri Comites Salamon, Benedictus, Saulus filius Thome, Chub, Nicolaus filius Gregorij, Stephanus filius .., Petrus filius Valentini, Johannes filius Lodharth, Dionisius, Kylianus de Korcha, sua nobis conquestione demonstrarunt