presencium uolumus peruenire, quod constituta coram nobis domina katerina, relicta Jacobi de Feel, sicut dixit, pro se et pro dionisio, filio suo, ex una parte; Emerico, filio Chama, de eadem feel, ex altera; eadem domina est confessa, quod ipsa dimidium fundum Curie, in eadem uilla feel existentem, cum utilitatibus suis, de iure ad ipsam et filium suum pertinentem, eidem Emerico et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, pro quindecim pensis latorum denariorum Wiennensium uendidisset perpetuo iure possidendum. Obligando se, quod quicunque processu temporum dictum Emericum, uel suos heredes, heredumque suorum successores racione predicte Curie ... forsitan inpetere, uel uexare; extunc eadem domina et filius eius tenebuntur Emericum et suos heredes expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium nostras concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria quinta proxima ante apostolorum (sic) Symonis et Jude, anno domini M°. C°C°C°. octauo.
Sigillum e rubro et flavo vserico pendet. Orig in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 6. Nr. 4.
644.
1308. 10. Nov. - Mathaeus Palatinus de genere Chdk fidelitatem Carolo Regi in manus Gentilis Cardinalis Legati, praesente Thoma Archiepiscopo Strigon., spondet. - "Actum in loco fratrum Eremitarum, qui vocatur Keykus, Wesprimiensis dioecesis." IV. Idus Nov.
Fejér Cod. dipl. VIII. VII. 60.
645.
1308. 27. Nov. - Thomas Archiepiscopus Strigon. in publicis Regni Comitiis, per Gentilem Cardinalem Legatum ad octavam festi beati Martini Confessoris (18. Nov.) Pestinum convocatis, in quibus Carolus tandem Rex salutatus est. cum reliquis Praelatis ad dexteram Legati sedebat et instrumentum publicum super electione Regis 27. Nov. editum certo certius sigillo suo firmavit.
Theiner Mon. Hung. I. 423. - Raynald. ad a. 1308. Nr. 23. - Péterffy Conc. I. 145. - Katona Hist. Crit. VIII. 145. - Fejér Cod. dipl. VIII. I. 264.