eiusdem domini abbatis adductorum et presente fratre Conrado, homine nostro, per partes super faciem eiusdem terre Terpech adducto, plenariam reformassent, seu concordassent eo modo: Quod dictus Comes Ladislaus prefatam possessionem Terpech vocatam cum suis pertinencijs vniuersis reddidisset et commisisset, ac restituisset pleno modo eidem ecclesie Symigiensi habendam, tenendam pariter et possidendam, metis et terminis infrascriptis terram suam Tapson vocatam ab ipsa terra Terpech separando; cuius quidem terre Terpech incipit prima meta in parte orientali in vna arbore Ilicis magna, sub qua est meta terrea antiqua, qua meta ad partem orientalem terram predicti Comitis Pungracij et fratrum suorum, ad partem vero meridionalem terram ecclesie Zagrabiensis et terram eiusdem Comitis Ladislai, ad partem autem septemtrionalem terram prefate ecclesie Symigiensis separat; abhinc egredietur in vna via ad partem occidentalem, cuius vie in vltraque parte, scilicet a parte septemtrionali in terra Terpech predicta sunt vinee et in parte meridionali in porcione Comitis Ladislai est virgultum et similiter sunt vinee et eundo ad partem Occidentalem peruenit ad dumum viminis in fine vinee in "terra Terpech existenti, sub cuius dumo est meta terrea de nouo erecta; deinde vadit in termino vinearum ad partem Occidentalem et directe eundo perueniet ad vnam arborem Cerasij, sub qua est meta terrea de nouo erecta; abhinc eundo ad partem Occidentalem, in vinea perueniet ad unam arborem Sorbelli, sub qua est meta terrea antiqua, qua meta ad partem septemtrionalem terram et vineam Terpech predictam, ad partem autem meridionalem vineam et terram Comitis Ladislai predicti separant. Deinde in eadem eundo ad partem Occidentalem veniet ad vnam arborem Persice, sub qua est meta terrea de nouo erecta; abhinc adhuc eundo in eadem vinea, perueniet ad tres arbores Pruni, vbi sub arboribus vnius pruni est meta terrea de nouo erecta; abhinc eundo venit ad vnam metam terream nouam in declinatu vnius Iugeris terre, deinde descendit ad terminum prati ad vnum dumum Salicis, vbi sunt due mete terree, que mete ad partem meridionalem terram Comitis Ladislai predictam, ad partem autem septemtrionalem terram Terpech predictam separant; abhinc de ipso dumo salicis reflectitur ad septemtrionalem partem in termino prati et eundo in via in paruo spacio, veniet ad dumos salicis et Viminis, vadit ad meatum aque, vadit sursum ad partem septemtrionalem, cuius aque meatus ad partem Orientalem terram Terpech predictam, ad partem autem occidentalem terram Comitis Ladislai separat et eundo in ipso meatu aque, ad septemtrionalem partem venit ad duas metas terreas de nouo erectas, quarum vna ad partem meridionalem terram Comitis Ladislai predicti, alia autem ad partem septemtrionalem terram ecclesie Symigiensis separat; abhinc declinatur ad partem Occidentalem ad unum Berch et eundo in eodem Berch,