ubi sunt due mete terree et de ipsis duabus metis veniet in vna via ad duas metas terreas de nouo erectas; abhinc vadit ad angulum silue et in angulo Silue veniet ad vnam arborem Sorbelli, sub qua est meta terrea noua; deinde vadit ad viam et ad arbores Ilicum ad priorem metam, ibique terminantur. In cuius rei memoriam et ad perpetuam firmitatem, ad peticionem partis utriusque, presentes dedimus litteras nostras, Sigilli nostri munimine communitas. Datum feria secunda ante festum beati Jacobi apostoli, Anno domini M°. C°C°C°. nono. Dicimus eciam, quod cum presentes nostre littere nobis reportate fuerint, nostrum super hoc priuilegium conferemus. Datum ut supra.
Sigillum tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 26. fasc. 6. Nr. 4.
667.
1309. 22. Jul. - Capitulum Strigon. a Monialibus Tirnaviensibus coram Gentili Cardinali Legato ob exactionem decimarum conventum, ante litis contestationem eis renunciat.
IN nomine domini Amen. Cum inter nos, Capitulum maioris Strigoniensis Ecclesie ex vna parte, et vos, fratrem Johannem, Gardianum loci fratrum minorum de Tyrna, Strigon. dyocesis, procuratorem legitimum ... Abbatisse et conuentus Monasterij beate virginis Marie, Ordinis sancte Clare, de dicto loco, Tyrne nomine, dicti Monasterij, orta sit materia questionis et litis, ac coram venerabili viro, domino Phylippo de Sardinia, Canonico Arborensi, decretorum doctore, venerabilis patris et domini, domini fratris Gentilis, dei gracia tituli sancti Martini in montibus presbiteri Cardinalis, apostolice sedis Legati, auditore, contra nos seu contra reuerendum virum Lodomerium, Ecclesie sancti Thome Prepositum, procuratorem nostrum, libellum in iudicio porrexeritis infrascripti tenoris:
Coram vobis reuerendo viro, domino Phylippo, Canonico Arborensi, venerabilis patris, domini fratris Gentilis, dei gracia tituli sancti Martini in montibus presbiteri Cardinalis, apostolice sedis legati, causarum auditore, conqueritur frater Johannes, Gardianus conuentus fratrum minorum de Tyrna, strigon. dyocesis, procurator sororis xpine., Abbatisse et conuentus Monasterij sancte Marie de dicto loco Tyrne, ordinis sancte Clare, de Lodomerio, procuratore capituli strigon. Ecclesie, dicens: dictis procuratori et capitulo non esse ius petendj et percipiendj decimas de frugibus, seu aliquibus fructibus, prouenientibus de possessionibus et alijs bonis dicti Monasterij, existentibus in fundo, seu territorio dicti loci Tyrne; obstante dictis procuratori et capitulo priuilegio, vniuersis Abbatissis et conuentibus monialium in Clusarum siue ordinis sancte Clare, siue sancti Damiani, siue minorisse dicantur, de non