prestandis decimis de quibuscunque possessionibus et alijs bonis suis, ab apostolica sede concesso. quare petit idem procurator, nomine quo supra et nomine dicti Monasterij, dictum procuratorem et capitulum per vos prohiberi, ne in posterum iure predicto vtantur et fruantur et ne decimas predictas percipiant in futurum et eis perpetuum silencium inponi super iure et decimis predictis, ac de ipso iure non vtendo et fruendo, ac de dictis decimis non percipiendis in futurum, caueri. Predicta autem petit procurator prefatus nomine quo supra, omni modo, iure et accione, quibus melius potest, cum dampnis, expensis et interesse litis et extra, saluo sibi iure addendj, minuendj, mutandj et corrigendj usque ad litis contestacionem.
Datusque fuerit per auditorem prefatum dicto procuratorj nostro terminus peremptorius ad excepciones dilatorias proponendas; nec non ipso termino elapso et dictis excepcionibus per dictum nostrum procuratorem eo, quod nulle competebant, renuncciato expresse, dicto procuratori per auditorem prefatum alius fuerit ad litem contestandam terminus assignatus; interim quoque ad instanciam dicti nostri procuratoris, Lodomerij Prepositi, Pauli archidyaconi Cumarniensis (sic), Johannis Lectoris, Mathie Cantoris, concanonicorum nostrorum, prefatum apostolice sedis priuilegium cum vera bulla, eisdem amicabiliter ostenderitis non viciatum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte corruptum, necnon ipsius copiam feceritis, vt nos possent consulere super eo. Idcirco nos ex predicti prtuilegij tenore, diligenter considerato, liquido cognoscentes, predictas abbatissam et conuentum a prestacione decimarum de possessionibus et quibuscunque bonis suis plene exemptas, nobisque nullo modo ius esse petendj decimas antedictas, sicque uolentes bonam fidem agnoscere, ut tenemur; de nostra spontanea voluntate et ex certa sciencia, non per errorem aliquem, predicte liti et questioni cedimus, expresse renuncciamus et fatemur, nobis nullo modo deberi decimas antedictas et ad plenam dictarum abbatisse et conuentus monasterij cautelam et securitatem, vobis, fratri Johanni prefato, procuratori predictarum abbatisse et conuentus, presentibus et solempniter stipulantibus, nomine abbatisse, conuentus et monasterij predictorum, promittimus, quod decimas, vel aliquid nomine decimarum de possessionibus, seu quibuscunque bonis, ad abbatissam, conuentumque, seu Monasterium antedicta spectantibus, quoquo modo, nullo tempore, per nos, uel alium, seu alios exigemus et quod dicto iure percipiendj decimas ipsas in posterum nullo modo vtemur nec fruemur, neque predictam Abbatissam, conuentum et monasterium, uel vos, nomine quo supra, seu dictorum bonorum cultores aliquo modo molestabimus, uel inquietabimus super prestacione decimarum ipsarum, sed ipsas abbatissam et conuentum, atque monasterium et vos, nomine quo supra, dictas decimas permittemus et exnunc permittimus pacifice et quiete perpetuo possidere, percipere