prestatione decimarum de possessionibus et bonis predictis exemptas fore, ac eis nullo modo ius esse petendi, ac percipiendi decimas antedictas, sicque uolentes bonam fidem, ut tenebantur, agnoscere; de ipsorum spontanea uoluntate, ex certa sciencia, non per errorem aliquem, liti et questioni cesserunt, expresse renuntiauerunt et confessi sunt, nullo modo deberi eisdem decimas memoratas et ad plenam uestram et Monasterij uestri cautelam et securitatem, predicto fratri Johanni uestro nomine permiserunt, quod decimas, uel aliquid nomine decimarum de possessionibus, seu quibuscumque bonis, ad uos et Monasterium uestrum spectantibus quoquo modo, nullo tempore per se, uel per alium, seu alios exigent et quod iure percipiendi decimas ipsas imposterum nullo modo utentur, nec fruentur, neque uos, aut Monasterium uestrum, seu dictorum bonorum cultores aliquo modo molestabunt, uel inquietabunt super prestatione decimarum ipsarum, sed ipsos, dictumque Monasterium permittent pacifice et quiete perpetuo possidere, percipere et habere, ac in omnibus et per omnia dictum exemptionis priuilegium cum debita reuerentia obseruabunt: prout in patentibus litteris, inde confectis, eorumdem Archiepiscopi et Capituli Sigillis munitis, plenius uidimus contineri. Quare nobis humiliter supplicastis, ut predictis confirmationis nostre munimen adicere dignaremur. Nos itaque uestris supplicationibus inclinati, quod super predictis ab eisdem Archiepiscopo et Capitulo prouide factum est, ratum et gratum habentes, id aucto ritate, qua fungimur, confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, tenores predictarum litterarum de uerbo ad uerbum presentibus inseri facientes, qui tales sunt:
Sequitur Nrus. 656.
Item:
Sequitur Nrus. 667.
Nulli ergo omnino hominum cet. - - Datum Bude XIII. kalendas Septembris, Pontificatus Domini Clementis pape V. Anno Quarto,
Extus manu sec. 17. adnotatur: "Bulla dezmarol es quartarol, hogi ne adgion a Convent a Nemes Captalanak" tardior manus adiecit: "se az Erseknek. - Ez igen jó Levél." - Fragmen sigilli e rubro et flavo serico pendet. Orig. pulchre exaratum in Arch. Aerarii Reg. Acta Mon. Tirn. fasc. 24. Nr. 3. - Transscripsit Magistratus Tirnaviensis initio sec. 16. et sigillo rubro firmavit. In Arch. Prim. Eccl. Vet. Nr. 20. - Ed. Eejer Cod. dipl. VIII. I. 344.
671.
1309. 5. Sept. - Frater Nicolaus Magister et Conventus Cruciferorum Strigon. ad preces Comitis Nicolai filii Bodouk de genere Hunt-Paznan de Zeguy