concedendas. Datum in dominica Judica. Anno domini M°. CCC°. decimo secundo.
Sig. tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. J. fasc. 7. Nr. 92. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 462.
742.
1312. 19. Mart. - Thomas Archiepiscopus Strigon. contra Mathaeum de Trencsén etiam coram Capitulo Quinqueecclesiensi protestatur.
Nos Capitulum Quinqueecclesiense Significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod venerabilis pater, dominus Th., dei gracia Archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci comes perpetuus, per discretum virum, magistrum Thomam, capellanum suum, suo et ecclesie sue, ac tocius Capituli Strigon. nomine coram nobis comparentem, nobis significare curauit protestando, quod pridem Matheus de Trychynio (sic) in eum suosque famulos - - cet. ut sub Nro. 738. usque ad haec verba: Item quod Bede in occupacione villarum archiepiscopalium Gormoth, sancti Georgij, Sodou, Bogdan, Kemend, Fornod et Sorrou uocatarum intulisset dampnum mille marcarum et ultra.
et quia nos nemini volumus, nec debemus in suo iure deesse, ad instanciam predicti venerabilis patris et Capituli ecclesie sue in testimonium predicte protestacionis ipsorum presentes duximus concedendas. Datum in dominica Palmarum. Anno domini M°. CCC°. decimo secundo.
Sig. tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. D. fasc. 8. Nr. 64.
743.
1312. 27. Mart. - Capitulum Poson. Michaelem cum cognatis, ac Paulum et Petrum agros suos in Sikeabony inter se divisisse testatur.
A. B. C.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in salutis largitore. ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod Michaele filio Andree, Nicolao filio Nymul et Paulo filio Chonk de Sykeabany, sicut dixerunt, ab una parte; Paulo et Petro, filijs Bukte de eadem; sunt confessi oraculo viue uocis, quod ipsi volentes futuram inter se extirpare calumpniam; agros ipsorum in territorio dicte ville