alexandro et per eum suis posteris, ac successoribus confirmamus ipsam donacionem nostram, ac magis roboramus iure perpetuo; tum quia ipsa possessio a primeuo de possessionibus suorum progenitorum, Nekche uocata, excepta fuit et collata et ... per ruinam dictorum cruciferorum reuolueretur; tum eciam, quia fidelium seruiciorum merita ipsius magistri alexandri ad hoc nos compellunt, vt ipsum huiusmodi prouisione diligamus et donacione, ac ampliori teneamur, eandem donacionem libertate tali confirmanus, quod ab examine Banorum.....videlicet Marturinis, ponderibus et quibuslibet collectis, ac descensu, seu a iudicijs banalibus, ipsam possessionem penitus et per omnia excipimus et liberamus, ac ipsa libertate eam confirmanus, in qua possessio predicta eiusdem magistri alexandri et fratrum suorum, Nekche uocata,...... et insuper ipsam confirmacionem ratificamus. Licet propter multitudinem Castrorwn in Regno nostrorum turbacio crescat per infideles et guerra; tamen ad maiorem certitudinem eidem magistro alexandro hanc graciam duximus faciendam, quod si in ipsa possessione, Scenmortun (sic) uocata, per nos sibi collata in perpetuum, Castrum ..., seu construere uoluerit, faciendi habeat facultatem et pecuniam suam ad opus Castri in eadem expendere ualeat, tamquam in sua propria hereditaria possessione. Hoc adiecto, quod si idem magister alexander aut totaliter, aut particulariter, alicui ex fratribus suis, consanguineis, aut pro salute anime sue, aut quibuslibet extraneis, tam uiuendo, quam moriendo, uoluerit dare, legare ualeat et donare. Hoc autem eciam adiecto, quod si ordo dictorum cruciferorum milicie templi ab apostolica Sede graciam posset rehabere, ac possessiones, ab ipsorum ecclesijs separatas per ipsorum casum, possent dsdem recuperare, ac eundem magistrum alexandrum aliqualis mocio racione dicte possessionis, per nos sibi collate, ab apostolica Sede, uel ipsius actoritate idem cruciferi ipsum attemptarent (sic): extunc redempcionem, seu solucionem pecunie congruam et condecentem, aut possessionem talem et tantam pro dicta possessione, sepedicto magistro alexandro per nostram celsitudinem pro suis meritorijs seruicijs data et perpetuata, in regno nostro pecuniam soluemus aut statuemus perpetuando ecclesie milicie templi et cruciferis prenotatis; si autem in nostro tempore, uel uita, iamdictum magistrum alexandrum racione prenominate possessionis non attemptarent; extunc nostri successores, uel posteri ipsam possessionem rediment et liberabunt modo premisso magistro alexandro prenotato et insuper ipsum nos et nostri posteri, uel successores, honus ecclesie nominate templi subportando, contra omnes contradictores, seu quamlibet mouentes questionem, eundem conseruabimus in eadem, uel eos omnes, quibus ipsa possessio per dictum magistrum alexandrum data fuerit et legata, in premissis vniuersis articulis tenebimus nos et nostri successores. Nichilominus factam donacionem et confirmacionem nostram tali uigore et uinculo innodamus, quod si nos, uel nostri successores