in prescriptis confirmacionibus ipsum magistrum alexandrum, uel eos, quibus eadem possessio data fuerit et donata per eundem, immobiliter conseruando non protegeremus, uel non defenderent, redempcionem congruam, uel possessionem equaliter ualentem persoluendo, uel assignando: legem et ordinacionem beati Regis[601] infringamus, vel infringant in hac parte, indignacionem eiusdem incurrendo; cum pro multiplici effusione sanguinis et continuis fidelibus seruicijs ipsi magistro alexandro et per eum suis posteris, quibus ipse uoluerit, dictam possessionem duxerimus perpetuo condonandam. Preterea licet in hoc consuetudo Regni nostri non sit approbata, quod Sigillum aliquorum nostrorum subditorum circa nostrum Sigillum apponi debeat; tamen quia (possessionem predictam) ab ecclesia separatam, sibi donauimus, onus ecclesie templi nos subportando; idcirco nobis, vna cum fidelibus Barronibus nostris, sic fuit uisum, vt ad maiorem rey memoriam existat, Sigillum predicti domini archiepiscopi Thome et kopoz Palatmi presentibus duximus apponendum. In cuius rey memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus ... munimine roborando. Datum per manus Honorabilis viri, dilecti et fidelis nostri, magistri Jhoannis, prepositi albensis, presentibus prenotatis dominis ecclesiasticis viris, ac Barronibus nostris, in villa de potok, anno domini Millesimo Trecentesimo duodecimo.
Fragmen sigilli Regii in medio e rubro et viridi serico pendet, reliqua duo sigilla e viridi serico pendebant. Orig. literis minutis exaratum et humore iam exesum, in Arch. Aerarii Reg. NR. A. fasc. 1505. Nr. 20. - Ed. Nagy Cod. Andeg. I. 276.
753.
1313. 25. Jan. - Capitulum Posoniense possessionem Marcsamagyar Archiepiscopo Strigon. donatam esse testatur.
A. B. C.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Posoniensis Salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod Henzlinnus, filius Cheteu, iobagio Castri Posoniensis de Chollokuz, ad nostram accedens presenciam, nobis asseruit oraculo uiue uocis, quod ipse uolens xpm. facere sue substancie successorem uel heredem, consideretque, quod nichil sit cercius morte et incercius hora mortis, et melius existat tempus preuenire, quam a tempore preueniri; totam possessionem suam, Morchamogor uocatam, ipsum hereditarie contingentem,
[601] Nempe Stephani.