sicut in decimis de Tyrna prenotatis huiusmodi distribucio Simularum equanimiter obseruatur. In cuius quidein donacionis, tam per prefatum Benedictum electum, quam per nos facte, memoriam et perpetuam firmitatem nostras presentes concessimus litteras fratribus nostris sepefatis, sigilli nostri appensione communitas. Datum Strigonij In Octauis passce, Anno domini Millesimo Trecentesimo Tredecimo.
Sigillum e rubro et violaceo serico pendebat. Orig. pulchre exaratum in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 45. fasc. 1. Nr. 4. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. I. 509.
763.
1313. 25. Apr. - Thomas Archiepiscopus Strigon. Ecclesiae b. Elisabeth de Kápolna iura vindicat.
Thomas, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon. eiusdemque loci Comes perpetuus, Omnibus xpi. fidelibus presentem inspecturis paginam, salutem in domino. A tramite veritatis non deviat, qui suos subditos in eorum Juribus conseruat. Hinc est igitur, quod inter patronos et sacerdotem ecclesiarum beati - - et beati Elyzabet de Capulna super fines parrochiarum suarum et metas litigiosa contencio coram nobis diucius fuisset ventilata; tandem per nobiles et patronos ac rectorem ecclesie beate Elyzabet in priuilegio Bele regis pie memorie, qui ipsam ecclesiam in honore ipsius beate Elyzabet sororis sue ibi construi fecit et tundari per patronos de Kapulna, ac sacerdote villas kapusd portariorum Castri sui Posoniensis, villam Igrech ioculatorum eiusdem Castri, Item villam chatey, Item villam nobilium de Borsa, Item quosdam nobiles Jobagiones Castri posoniensis, Item Ikran, Item quosdam populos Castri poson. cum alijs populis, ac villas Bahun usque viscam ecclesie beate Elyzabet prefate in - - subiectos esse vidimus manifeste.[610] Nos, qui de Officij nostri debito tenemur vnumquemque in suo iure conseruare, silencium patronis et rectori ecclesie beati - - [611] imponentes, predictas villas cum populis, vt ipse rex Bela constituit, ecclesie beate Elyzabet parochiales uolumus et statuimus subesse perpetuo. In cuius rei memoriam et
[610] Literae hae Belae regis 1244. editae sunt, quibus indulget Farcasio et Dauid, qui "cum beate Elyzabet soror nostra in xpo. karissima in regno Turingie maritali viduata esset consorcio, antequam animam meritis plenam felicibus tradidisset bonis inhesuram perhempnibus - ex regnicolis nostris illuc secum sue desponsacionis tempore iuerant, ad nos reuersi fuissent," rut in possessione eorum (videlicet Kápolna) in nomine et honore eiusdem beate Elyzabet ecclesiam possent construere et edificare.a Ap. Fejér Cod. dipl. IV. I. 339.
[611] Nomen loci hic et superius malevole detersum est