dominas quiete et pacifice percepisse; quia eciam comperimus, Stephanum et Ladislaum Inclitos Reges Hung. similiter interpretatos fuisse, sicut ex eorum priuilegijs et instrumentis colligitur euidenter, cum in donacionibus plenissima et largissima debeat esse interpretacio et maxima sit causa, que faciat pro religione: interpretamur et exponimus, quod ubique in districtu castri Pestiensis, siue in suburbio, siue in antiqua Pesth, tributum solui debeat dominabus antedictis, cum ea fuerit intencio donantis seu eciam largientis. In cuius rei testimonium presentes Sigilli nostri appensione fecimus communiri. Datum Bude in Dominica proxima post festum sancti Andree apostoli, Anno domini M°. CCC°. XIII°.
Extus manus sec. XVI. ineuntis adnotavit: Octaua littera Rmi. condam domini Thome ArchiEpisc. Strigon. per Regiam Maiestatem Judicis delegati, Super limitacione et declaracione exactionis Tributi cum euidenti interpretacione. In alio margine autem: Hogy mynd Budan es pesten vamot vegienek. - Sigil. e flavo et viridi serico pendet. Orig. in Arch. Aerarii Reg. Hung. Act. Mon. Bud. fasc. 22. Nr. 10. - Commemorat Fejér Cod. dipl. IV. II. 313. et V. III. 487. tum edit VIII. I. 506.
779.
1313. 16. Dec. - Capitulum Poson. fratrem Jacobum Ord. s. Ben. sorori suae medietatem domus cessisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; Quod constitutus personaliter coram nobis religiosus vir, frater Jacobus, ordinis beati Benedicti, filius Seyfridi bone memorie, quondam Ciuis Poson., ab una parte; domina Perslinna, soror dicti Seyfridi, consors Nicolai institoris, Ciuis Poson., ab altera; idem frater Jacobus est contessus oraculo viue uocis, quod ipse dimidietatem Domus patris sui, in foro existentem, quam pater suus in ultimo testamento suo sibi donauit et legauit et domina mater sua, similiter in nostri presencia, eidem perpetuo asignauit, domine Perslinne antedicte cum filijs suis, tam propter uinculum proximitatis, quam eciam pro debita sumpma pecunie, cum omnibus iuribus, predicte medietati domus pertinentibus, dedisset, donasset et tradidisset, iure perpetuo irreuocabiliter possidendam, habendam et tenendam. Obligando se, quod quicunque processu temporum eandem dominam Perslinnam, aut suos heredes, heredumque suorum successores racione supradicte dimidietate (sic) domus uellent forsitan molestare; extunc idem frater Jacobus teneretur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium