aliquos mercatores in exaccione tributi grauauerant, quod ex eo patet, quod numquam aliqui mercatores super exaccione indebiti tributi contra tributarios antedictos sunt conquesti, quod si fuisset factum, ipse domine seu sorores satisfaccionem conquerentibus impendissent, quin uerius ipse grauabantur in solucione tributi predicti per Ciues antedictos, cum pluries quamplurimos currus, rebus mercimonialibus honeratos, de quibus tributum solui debebat, sine solucione tributi in ipsarum dampnum et grauamen libere abire permisissent, nec eciam tributarios earum in antiqua Pesth, uel in Suburbio Castri Pestiensis libere tributum a mercatoribus exigere permitterent, quin pocius in exaccione tributi in locls predictis tributarios earum impedirent plurimum et turbarent. propter quod cum nos per dominum Regem fuissemus deputati ad audiendum huiusmodi contencionem inter ipsos, et Ciues sepedicti assererent coram nobis, quod visis Priuilegijs et instrumentis, mediantibus quibus eedem domine predictum tributum exigebant, dummodo tributum iustum in locis debitis exigerent, nullomodo ipsas uel tributarios earum grauare, uel perturbare, aut inquietare intendebant, et super hoc si aliquod ambiguum uerbum in eisdem Priuilegijs inuentum fuisset, interpretacioni nostre ijdem Ciues se assentire obligabant; procuratoribus earumdem dominarum asserentibus et se obligantibus, quod ipsi similiter nomine dominarum predictarum interpretacioni nostre libenter assentirent. Nos vero perlectis quibusdam litteris principalibus, super collacione eiusdem tributi emanatis, anuleo Sigillo domini Bele quondam Regis Hung. inclite recordacionis consignatis, inter alia comperimus, quod ipse dominus Rex tributum fori, siue sollempnis, siue cottidiani, in Castro Pestiensi, necnon extra districtum eiusdem Castri, quod eidem domino Regi prouenire solebat, pro remedio anime sue, sororibus seu sanctimonialibus predictis pro sustentacione earum in perpetuam elemosinam conferebat, et quia pretextu clausule: extra districtum Castri predicti, Ciues asserere videbantur, quod in suburbio et in antiqua Pesth tributum solui non deberet dominabus antedictis; nos, quia comperimus, quod per spacium quinquaginta et octo annorum a tributarijs predictarum dominarum sine contradiccione cuiusquam continue tributum exactum fuerat in locis predictis; quia eciam comperimus, quod Priuilegia Stephani et Ladislai quondam inclitorum Regum Hungarie interpretabantur illud idem expresse de Pesth antiqua et de suburbio Castri Pestiensis mencionem facientes, quod ibidem solui deberet tributum dominabus antedictis; quam interpretacionem dicimus esse iustam, cum eius sit interpretari, cuius est condere, cum eciam si nulla donacio ab aliquo Rege facta precessisset tributi predicti dominabus sepedictis, ipsi tamquam legitimi reges de nouo donare potuissent, pari, ymo eadem potestate functuri. Nos igitur cimctis deliberacione preuia equa lance pensatis; quia inuenimus tanto temporis spacio in locis predictis ipsum tributum easdem