783.
1314. 19. Mart. - Domina Lilium vero testamento patris sui aliud falsum se subtrusisse recognoscens, palatium per patrem suum nepotibus eius relictum, magistro Petro testamentaliter remittit.
Nos Georgius Plebanus ecclesie beate Marie Magdalene de Castro Budensi, memorie commendantes, Significamus vniuersis, quibus expedit, per presentes, Quod domina Lilium, filia Comitis Laurencij de Nitria, bone memorie, Relicta videlicet dominici, filij Job, decubens in lecto egritudinis, sanum Habens intellectum, sensisset se in ipsa infirmitate ab hac valle miserie per uiam carnis vniuerse decessuram, in nostri presencia, cognatorum et proborum virorum, videlicet Gotfridi comitis, Nicolai filij Mykou, Marchij Camerarij Johannis filij Bosk, Thome Sartoris, magistri Petri et aliorum quam plurimum (sic), nullo penitus contradictore existente, ex presenciali permissione et bona voluntate Stephani et Johannis, filiorum suorum, in suo ultimo testamento inter cetera, que disposuit et ordinauit, quoddam Pallacium predicti Comitis Laurencij, patris sui, cum fundo, Cellario et porte introitu, usque ad longitudinem, ac omnibus vtilitatibus suis et edificijs in eodem constructis, ex parte vicinitatis domus vlricij constructum et existens, resignauit et restituit, legauit et donauit cum perpetualitate pristina magistro Petro, filio sororis patris sui, perpetuo et inreuocabiliter pacifice possidendum, tenendum et Habendum, liberam dans eidem facultatem vendendi, legandi et donandi in vita, uel in morte, cuicunque voluerit, sicut prenotatus laurenclus, pater suus, adhuc in statu sanitatis existente (sic), cum litteris Ciuitatis Castri prenotati eisdem filijs sororis sue, videlicet Petro predicto et lamperto iam defuncto, dederat et donauerat cum perpetualitate pretacta, ut in eisdem litteris decernitur contineri. Et postmodum sicut eciam in suo ultimo testamento, coram Clemente Plebario per eundem patrem suum asseruit iterato donasso et legasse, modo superius annotato; quod scilicet testamentum patris sui, in cedula rescriptum et renotatum, quod apud eam sine Sigillo seruare per noctem dimiserat, Clemente Plebano secum Sigillum non habente, ipsa domina Lilium ad suam conscienciam, qua saluari sperabat, coram prenotatis probis viris, filijs suis prenotatis audientibus, asseruit et affirmauit, in aliam Cedulam cedulam eiusdem quantitatis per eandem manum transcribi fecisse per consilium aliquorum, perpetualitatem dicti Pallacij studiose remouendo et sic ... cedulam in crastino festinanter instando, quadruplici panniculo involutam, fecisset Sigillari cum plebano, et post mortem patris eorum cum domina Rusyn, sorore sua, procedendo (contra) magistrum Petrum in presencia venerabilis patris Lodomerij, bone memorie archiepiscopi Strigon., perpetualitatem prenotati Paliacij cum astucia prenotata ab eodem reuocasset contra ... et dispendium suarum animarum. Propter quod ipsa domina Lilium, pura confessione prehabita se reconnoscendo