reconnoscendo, formidans detrimentum suarum animarum, scilicet patris sui et sororis prenotate, sicut eciam eadem soror sua, domina Rusynt (sic) sibi re(sign)andum ipsam rogando commiserat, ipsum Pallacium cum sua perpetualitate prefato magisto Petro publice coram prenotatis omnibus, ut prediximus, resignauit, reddidit et restituit ex integro. Litteras eciam Clementis plebani testamentarias et Priuilegium domini Lodomerij archiepiscopi, super reuocacione perpetualitatis pallacij emanatum, coram nobis cassauit et confregit. Et quia aliud par Priuilegij, in eodem tenore pro sua sorore emanatum, ignorabant vbi esset reseruatum, filijs suis negantibus, cum fuissent coram cunctis requisiti ab eadem, commisit cassandum et cassauit, ac viribus cariturum, cum fuerit per quempiam in futurum cum alis (sic) litteris aliquo modo obtentis, presentatum; alia autem parte situs Curie cum Pallacio ex parte domus Gregorij, filij Wosk, sine porta, cum introitu ostij, filijs suis prenotatis remanente. Ceterum commisit et dixit, ut magister Petrus pro anima patris sui et suarum quatuor marcas ecclesijs et pauperibus erogare teneatur et in futurum in memoria habeat, ut tenetur. Insuper non obmisit, quod si filij sui, personaliter astantes, aliquam scinUllam questionis de facto Pallacij, magistro Petro per prenotatum Comitem Laurencium, auum ipsorum, donato et legato, per eam resignato, mouere attemptarent; pro benediccione materne pietatis, malediccionem, grauamen se senciant incursuros. Datum feria tercia proxima post dominicam, qua Cantatur Officium Letare, Anno Domini Millesimo Trecentesimo quarto Decimo.
E Nro. 791.
784.
1314. 29. Mart. - Petrus Episcopus Quinqueecclesiensis "Reuerendissimo in xpo. patri et domino Th. diuina miseracione Archiepiscopo Strigon., locique eiusdem comiti perpetuo, domino suo benefactori" notificat, "quod receptis literis discreti viri, magistri Johannis, lectoris ecclesie vestre, yconomi et vicarij vestri, causam inter nobiles viros, myxe Comitem de genere Rathold et Comitem Jacobum, filium Corradi de Owar, racione dotis et rerum paraffernalium in nostri presencia suscitatam et aliquamdiu ventilatam, secundum quod idem magister Johannes lector a nobis requirebat, vestre paternitati transmisimus iudicandam." - Datum Quinqueecclesiis feria sexta proxima anle dominicam Ramispalmarum.
Nagy Cod. Andeg. I. 336.