de Paka, Stephano filio Seraphini, fuissent altercati. Tandem uero propter bonum pacis, pari voluntate parcium, dicta causa arbitrio discretorum virorum, Comitis abrahe et Comitis Hambatoms fuit commissa, firmum ac ratum partes habiture, quicquid predicti arbitri inter eos arbitrarentur. Nichilominus addicientes, quod quecunque parcium ordinacionem dictorum non acceptaret, a iure suo caderet, ac nobis in emenda triginta Marcarum remanerent, suamque partem de predictis septem clausuris amitterent et ad illam partem dewolueretur, que pacienter ordinacionem predictorum arbitrancium tollerasset; et hec omnia heedem partes inter se amicabiliter ordinauerunt. Qui quidem arbitri talem inter tres partes predictas fecerunt ordinacionem et dicte possessionis diuisionem: Ita, quod primam clausuram dictarum septem clausularum, in vicinitate Comitis Thome, filij abrahe, Semkekut, Cheuzueyz nominatam, cum aquis, Piscaturis, arundinibus et alijs vtilitatibus ipsius usque ad clausuram Hothvanus uocatam, PrePosito et Capitulo predictis iure perpetuo possidentam deputauerunt; tres uero clausuras sequentes cum omnibus utilitatibus Petro filio Tolve similiter iure hereditario possidendam assignauerunt. Residuas uero tres clausuras, superius nominatas, cum singulis utilitatibus et attinencijs ipsarum, Castrensibus predictis possidendas relinquerunt, quamlibet partem cuiuslibet partis, cum suis noui§ metis ligneis racionabiliter ordinatam et ab alia distinctam. quam ordinacionem discretorum virorum abrahee et Hambatonis predictorum Prepositus et Capitulum predicti, prout promiserant et assumpserant, firmum, ac ratum habuerunt. Supradicti uero Petrus filius Tolve et eciam Castrenses ordinacionem eorumdem, prout promiserant et assumpserant, non ratam habentes, nec firmam, sed magis eam renuentes in eorum preiudicium et gravamen. Vnde nos una cum quatuor Judicibus supradictis et cum nobilibus prouincie decreuimus: totam porcionem de illis septem clausuris Petri et Castrensium, Preposito et Capitulo memoratis de iure cessisse, ac ipsos pacifice in perpetuum possidere (sic) pleno iure. Insuper omnes litteras, quas Petrus et Castrenses sepedicti super easdem clausuras et possessiones supradictas habuissent, uel neforte maliciose reseruassent, omnino cassari debent et uiribus uacuari. In cuius rei memoriam presentes litteras, nostro sigillo et sigillis quatuor Judicum predictorum roboratas, duximus concedendas. Datum Posonij anno domini M°. C°C°C°. sedecimo, in die conuersionis sancti Pauli apostoli.
E Nro. 813.