presentibus nobis et viris Religiosis Conrado et Micahele (sic) fratribus de ordine predicatorum de Conuentu ecclesie beati Nicolai confessoris de Castro prefato, ac magistro Johanne, filio Cantus, prothonotario eiusdem Castri, ad maiorem cautelam illic vocatis; litteris domini alberti quondam plebani dicti Castri, beate memorie, super suo testamento, sororibus de Insula beate virginis Marie ordinato, reuocatis et omnino annonlatis (sic) saniori usus consilio, suum taliter ultimum, nullo contradictore existente, ord;nauit testamentum, quod vniuersas possessiones suas, atque omnia bona sua mobilia, cum omnibus rebus tam in Regno Hungarie, quam in Regnis alijs per quoscunque debitores sibi debitis, legauit domine Geddrudi, uxori sue, perpetualiter possidendas et habendas, dando ipsi domine Geddrudi, que inducta spiritu Sancto, uotum fecit propria spontanea uoluntate, firmans fide coram nobis, se castam, sine coniunccione viri alicuius, donec sibi vita fuerit Comes, conseruare, de prescriptis possessionibus et bonis, secundum quod sua fides et conscientia dictauerit, tam ipsius magistri petri, quam propriam procurandi salutem, liberam facultatem. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam ad peticionem dicti magistri Petri, eidem domine Geddrudi, consorti sue, presentes concessimus litteras, predictorum Mefridi et Eberhardi presbiterorum ... Seniorum Sigillis ro.boratas. Datum feria tercia proxima ante festum Epiphanie domini. Anno eiusdem Millesimo Trecentesimo Sexto decimo.
E Nro 816. - Datum erronee appositum est. Anno enim hoc bissextili ipsum festum Epiphaniae incidit in feriam tertiam; scribenda igitur fuisset probabilius feria secunda.
812.
1316. 25. Jan. - Detricus Hokstock Curialis Comes Poson. omnes clausuras piscium in Kürth, contra Petrum et Castrenses ob non servatum arbitrium, Capitulo Poson. adiudicat.
Nos Detricus Huocstok, Curialis Comes Posoniensis, memorie commendantes, Significamus, quibus expedit, vniuersis, presencium per tenorem, Quod causa, que uertebatur inter discretos viros, Prepositum et Capitulum Posoniense, a parte vna, et inter Petrum, filium Tolwe, a parte altera, ac inter Castrenses, videlicet Petrum filium Pauli, Kemyn filium Pouka, Michaelem filium Galomb, Petrum filium Marcel et cognatos ipsorum de kurth, a parte tercia, super septem clausuris piscium Weiz uocatis, in prato kurth existentibus et diu ordine Judiciario coram nobis et coram quatuor Judicibus, ad hoc deputatis, videlicet Petro de Guttrus, (sic) Petro de fretendorf, Leupoldo