sentencialiter decreuerunt. quam sentenciam nos auctoritate metropolitica, ut officium nostre auctoritatis nulli in suo iure deesse uideatur, laudamus, ratificamus, approbamus et iustam fore nunciamus et nichilominus confirmamus; declaramus eciam illos tales, qui aliena absque bona fide et iusto titulo detinent, uel detinuerunt, atque indebite occuparunt, teneri ad restitucionem omnium perceptorum, si perniciem animarum suarum et graue dispendium salutis euitare uoluerint et diuinam effugere ulcionem. Quarum quidem tenorem litterarum de uerbo ad uerbum, ad instantes peticiones predictorum discretorum virorum, presentibus inseri fecimus, et nostro, ac ipsorum fratrum nostrorum sigillis in huius rei memoriam et perpetuam firmitatem communiri. Si quis autem contra presentes aliquid temere attemptare, vel contra sentenciam predictorum Judicum, iuste, legitime, ac laudabiliter datam et prolatam, refricare, aut maliciose insurgere palam, uel oculte, consilio, auxilio, facto, uel mandato presumpserit: indignacionem omnipotentis dei, ac beatorum Petri et Pau1' apostolorum eius, nec non beati adalberti martiris, patris et Patroni nostri, ac sancti Saluatoris, cuius ecclesiam offendit, uel scandalizat, se nouerit incursurum. Et nos ammonemus uniueruersos (sic) vt nichil attemptent; alioquin, si secus fecerint, excomunicacionis sentenciam exnunc prout extunc proferimus contra eos in hijs scriptis. Datum Strigoni in dominica Circumdederunt, anno domini M°. CCC°. sedecimo.
Sigillum Archiepiscopi e rubro, Capituli autem minus e rubro ac flavo serico pendent; sed ambo iam exesa sunt. Orig. pulchre exaratum, in Arch. Cap. Poson. priv. Capsa C. fasc. 1. Nr. 1.
814.
1316. 14. Febr. - Magister Henricus Praepositus Scepusiensis et Cancellarius Thomae Archiepiscopi Strigon. litem super decimis Ecclesiae Quintoforensis componit. - Datum in festo b. Valentini Mart.
Wagner Anal. Scepus. II. 22.; Katona Hist. Crit. VIII. 320.; Fejér Cod. dipl. VIII. I. 605.
815.
1316. 7. Mart. - Thomas Archiepiscopus Strigon. bullam Innocentii IV. super libertatibus ordinis Cruciferorum transscribit.
Nos Thomas, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., eiusdemque Loci Comes perpetuus, Significamus quibus expedit vniuersis presencium per