tenorem, Quod Religiosus vir frater Herricus de ordine Cruciferorum S. Johannis Jherosolimitani, magister domus Hospitalis sancte Crucis de Strigonio, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis litteras sanctissimi patris domini Innocencii pape quarti, felicis recordacionis, super auctoritate et indulgencijs domuj ipsorum concessis, petens nos cum instancia, quod quia propter tempus impacatum ipsas litteras papales ad exhibendum in locis debitis propter uiarum discrimina non presumpmit, tenorem earum nostris litteris transscribi faceremus et nostrum sigillum in ipsum transscriptum ad maiorem cautelam apponere dignaremur, ut ipsum transscriptum securius ad exhibendum asportarent; quarum quidem Litterarum papalium tenor talis est: Innocencius - Datum Lugduni VI. Non. Oct. Pontificatus nostri anno Sexto.
Nos igitur peticiones dicti fratris Herrici considerantes esse iustas et inspicientes ipsas Litteras sub uera bulla in serico et in quartis (sic) et in omni parte sui sanas et ueras, nec cancellatas, nec abrasas, nec intersectas, tenorem earumdem ad instantes peticiones eiusdem fratris Herrici de uerbo ad uerbum presentibus inseri fecimus, vt est prehabitum et nostro sigillo autentico fecimus communiri. Datum Strigonij in dominica Reminiscere, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Sedecimo.
Sigill. e zona sericea rubra et alba pendebat. Orig. in Arch. Aerarii Reg. Hung. Act. Eccl. fasc. 43. Nr. 25.
816.
1316. 19. Mart. - Thomas Archiepiscopus transscribit et confirmat Nrum. 811.
Thomas, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., eiusdemque Loci Comes perpetuus, Omnibus xpi. fidelibus, presentes Litteras inspecturis, salutem in salutis Largitore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, Quod honesta domina Geddrudis, relicta magistri Petri, medici et confectoris medicinarum, Ciuis Castri noui montis Pestiensis, ad nostram personaliter accedens presenciam, exhibuit nobis Litteras patentes Mefridi, Johannis dicti Hollo, Eberhardi, Gudfridi, Jacobi, Herrici et Petri, presbiterorum parochialis ecclesie beate virginis Marie de Castro predicto, super ordinacione ultimi testamenti dicti magistri Petri, mariti sui, confectas, petens cum instancia, ut easdem ratas habere et nostris litteris dignaremur confirmare; quarum quidem litterarum tenor talis est:
Sequitur Nrus. 811.
Nos igitur considerantes, peticionem ipsius domine Geddrudis esse iustam et consonam raciont et cum ultimum testamentum firmum et ratum semper debeat permanere et morte testatoris confirm(atur); predictas litteras, quarum