1.
1273. 5. Mart. - Stephanus comes, officialis comitis Andreae, Eliam, filium Jacobi, de Kulked super certa causa, quae eciam uentilata fuit coram comite Coraldo, "antecessore nostro," absolvit. Datum in dominica Reminiscere anno domini Mo CC° LXX. tercio.
Sigillum tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 31. fasc. I. Nro. 3. Ed. Cod. Strig. II. 110. et Wenzel Cod. dipl. Arpad. IX. pag. 44.
2.
1273. 14. Maii. - Ladislaus IV. Comitis Andreae servitia militaria remuneraturus, transsumit et confirmat Tomi I. Nrum. 699.
LADIZLAUS dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in omnium saluatore. Ut collaciones, legitime factas, Regalis sublimitatis prouidencia suorum priuilegiorum testimonio muniat et confirmet, equitas suadet, racio postulat, Ius requirit; presertim cum id inconcussum permaneat, quod Regio fuerit Patrocinio comunitum. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Andreas comes filius yseph, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis litteras patentes karissimi patris nostri, domini Stephani Regis, inclite recordacionis, super collacione cuiusdam terre, Kemuch (sic) uocate, tempore ducatus sui confectas petens cum instancia, ut easdem litteras acceptare et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est.
Sequitur Nrus. 699. Tom. I. pag. 536.
Nos igitur considerantes seruicia meritoria ipsius comitis andree, fidelis nostri, que in omnibus Regni expedicionibus, tam in Regno, quam extra Regnum, cum feruore fidelitatis indefesse, laudabiliter inpendit, se et Suos dubijs fortune casibus submittendo, et specialiter habentes in memoria wlnera, que idem sub castro Trasach (?) in Styria, per eundem karissimum patrem nostrum vnacum Dyonisijo, filio Georgij, tunc (co)mite de Moroucha, Gregorio comite castriferrey, et alijs Regni baronibus transmissus, pertulit, viriliter et laudabiliter dimicando, sicut eciam per eosdem barones nobis constitit euidenter; propter que sibi uolentes digne remuneracionis beneficio respondere, predictam terram Kemunch cum pertinencijs et utilitatibus suis, sub eisdem metis et terminis, quibus olim fuerat limitata, eidem comiti andree, et per eum suis heredibus, heredumque successoribus dimisimus et reliquimus perpetuo