revocatis, et restrictis manibus hinc inde ad bellum preparatis, Prelatorum et Baronum consilio mediante, cum eadem domina Regina, matre nostra karissima, sub certis condicionibus ad pacis et concordie deuenimus unionem."[112] Regina tamen ante unionem hanc si non armis, certe dolo superata et custodiae tradita fuit: "dum Baronum nostrorum quorundam perfidia testatur ipsa a. 1274. - Captiua in Castro Turul in eius (Andreae Comitis de Bana) custodia morabamur."[113] Unio memorata coaluit circa 23. Jan. a. 1274[114]; quia autem Nicolaus a mense Junio a. 1273. in diplomatibus Regiis amplius non occurrit: sponte sequitur, dissidia enarrata hoc circiter tempore exorta esse et quemadmodum Reginam, ita et Nicolaum, eius creaturam, a Rege omnibus dignitatibus spoliatum fuisse, sed nec post unionem restitutum, sicque aulam Regiam secundario excedere debuit, nec ulla eius memoria in literis patriis ad annum usque 1276. occurrit.
[112] Wenzel Cod. Arpad. XII. 98
[113] Fejér Cod. dipl. V. II. 217.
[114] Wenzel Cod. Arpad. XII. 99.