Episcopo occupatas, eidem Capitulo "una cum nostris fratribus (Canonicis Strigon.) in palatio nostro nobiscum pro tribunali considentibus, communicato prius dictorum fratrum nostrorum consilio et assensu," adiudicat, Episcopo silentium imponit, "ac in perceptis dictorum iurium ac impensarum" condemnat, "quorum quidem perceptorum et impensarum in posterum taxationem" sibi reservat. "Lata - - fuit dicta sententia definitiva per nos Thomam Archiepiscopum Strigon. in loco habitationis nostrae hora quasi tertia. - - Indictione XIII. Praesentibus - - Fulgentio Decretorum Doctore, Apostolicae sedis nuncio, Petro Panich (?) Dymisiensis, ac Johanne Strigon. Ecclesiarum Praepositis, Ladislao Lectore, Stephano Cantore, Paulo Comaromiensi, ac Petro Nigro Nitriensi Archi-Diaconis, ac alijs quam plurimis Canonicis, officium, personatum et dignitatem tenentibus, testibus ad praemissa vocatis et rogatis.
Fejér Cod. dipl. VIII. II. 680. - Martinus Episcopus contra sententiam hanc ad Papam appellavit; anno tamen 1319. 10. Apr. cum Capitulo suo concordavit, decimas ei restituendo, Capitulum vero "exactionem expensarum et percepta, in quibus praefatus Dominus Thomas Archiepiscopus, noster Metropolitanus, condempnasset," relaxavit. Super conventione hac literas Martini Episcopi exaravit Joannes Friderici de villa latina, Clericus Strigon. Dioecesis, publicus authoritate imperiali notarius. Ib. pag. 233.
848.
1318. 5. Jan. - Capitulum Poson. viduam Joannis de Marcsamagyar Joanni Canonico Poson. censum quemdam annuum undecim talentis vendidisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod constituti personaliter coram nobis katherina, Relicta Johannis, filij Teyp, una cum Georgio filio suo de Marchamaoar, ab una parte; discretus vir, magister Johannes, socius et concanonicus noster karissimus, ab altera; eadem domina katherina et Georgius filius suus sunt confessi oraculo uiue uocis, quod ipsi propter eorum necessitatem non modicam quendam Censum ipsorum, de Sexaginta octo iugeribus terris arabilibus, inter terras dicte ville Marchamagar existentibus, ab incolis seu hominibus ville sancte Marie singulis annis in singulis festiuitatibus beati Michaelis archangeli singulas vndecim pensas finaliter persoluendas, eidem magistro Johanni socio nostro pro vndecim talentis denariorum Wiennensium, plene et integre ab codem receptis, vendidissent, dedissent et tradidissent iure perpetuo, irreuocabiliter