bono Statu Regni opportunis remedijs prouidere, vocatis omnibus, qui adesse commode potuerunt, congregati in vnum Colociae in Ecclesia Metropolitana ad tractandum communiter; placuit primum inter nos firmare foedera Vnionis. Nam triplex funiculus difficile rumpitur et virtus vnica (sic) agit fortius, quam diuisa in partes. Vt autem bonum vnionis, seu vnitatis inter nos tam in prosperis, quam in aduersis inuiolabiliter perseueret; promisimus, assumpsimus et obligauimus Nos, praestito super hoc ad Sancta Dej Euangelia corporaliter Juramento:
quod vnus alterum Iuuare debeat vicissitudine relatiua et omnes vnanimiter Iniuriam vnius nostrum nostram debeamus reputare.
Et contra Inuasores, spoliatores, detentores, seu occupatores bonorum Ecclesiasticorum et Decimarum, quaecunque fuerint, cuiuscunque status, condicionis, praeeminentiae et dignitatis existant, pari et communi voluntate muniti, vtroque gladio consurgamus.
In eos quoque, qui tallias, exactiones, seu collectas, Akones et fertones et alia quaecunque grauamina, vel opera, siue labores castrorum super populos Ecclesiarum imposuerint, receperint et extorserint; praeter penas Canonum, a sanctis Patribus statutas, sentencias excommunicationis de nouo proferri quilibet nostrum in sua Ecclesia tenebitur et publicare sentencias legatorum sedis Apostolicae tales edictas et publicatas, vt moris est, omnibus diebus Dominicis et festiuis et in nostris Dioecesibus per subditos nostros faciemus hoc fieri idem.
Verum quia per distanciam locorum semper conuenire in vnum non patimur, status condicionis humanae diuersas personas non possunt fieri propter mutua indicia voluntatis, nisi ministerio Nunciorum[617]; Necesse iudicauimus prosequi nostra negocia per idoneas personas et fide dignas, siue clericae existant, siue laicae[618], qui nostras ambassatas nostrum singulis deferant fideliter; Lrcirco talis, qui eos coeperint, vel eorum abstulerint bona, aut literas, easque auferre vel aperire praesumpserint, aut eis aliquod impedimentum facere, procurare, aut inferre per se, vel per alium aut per alios intulerint, palam, vel occulte, nisi ad octo dies emendauerint: sentenciam excommunicationis incurrant ipso facto. Quam sentenciam nos vbique faciemus publicari et executioni mandari tam diu, donec ablata restituant et de Iniuria, nobis illata, satisfaciat (sic) congruenter.
Si vero ex Nobis aliquis, vel aliqui spiritu prodicionis inducti, ab huiusmodi Juramento et obligatione resilire fuerint ausi et vnitatis firmatae relicta obseruatione, se retrahant et causa adhibitionis fauoris, gratiae, vel timoris,
[617] Sensus est confusus.
[618] Emansit: conditionis.