et Jacobo minori, filijs suis et consensum beniuole adhibentibus, cum omnibus vtilitatibus et specialiter dicta (sic) domibus, vineis, molendinis, fructibus, aquis, piscaturis, terris arabilibus, siluis, pratis et nemoribus, ac alijs, quocunque nomine censeantur et sub metis eisdem, quibus tenuit idem et possedit, iure perpetuo, pacifice et irreuocabiliter possidendam, tenendam semper et habendam; dando eidem domine consorti sue auctoritatem liberam, dictam possessionem Berench et ipsius vtilitates tenendi, conseruandi, vendendi et alio quouis modo de eadem tam in vita, quam in morte disponendi facultatem, sicut sibi videbitur expedire. Tali condicione mediante, quod si qui dictorum filiorum suorum temporis in processu contra huiusmodi suam disposicionem aliquo colore quesito quicquam attemptaret, uel ipsam suam ordinacionem in Judicio, uel extra Judicium retractaret; in quinquaginta marcis, ante litis ingressum persoluendis, preter Judicis porcionem, teneretur ipso facto; prout ad hoc dicti filij sui coram nobis spontanea obligarunt voluntate et si aliquas litteras contra premissa palam, uel occulte ijdem filij sui emanari, seu confici procurassent, aut in posterum procurarent; auctoritate presencium cassarunt et inanes reddiderunt, atque dimiserunt viribus omnino carituras; renunciantes omni iuri et proprietati, quod, uel quam in ipsa possessione Berench et suis vtilitatibus nosscebtftur optinere. In cuius rei testimonium, perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras nostras priuilegiales, appensione sigilli nostri munimine (sic) roboratas. Datum In quindenis passce domini, Anno eiusdem M°. CCC°. X Octauo.
Sigillum e rubro et violaceo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Nitr. fasc. 10. Nr. 12.
856.
1318. 10. Jul. - Capitulum Albense nobilem dominam Gyung, relictam Comitis Mauritii, filii Buza de Menchel, filiam Comitis Vylina de Vrs, "astante sibi magistro Valentino, Strigon. ecclesie Canonico, qui se fratrem ipsius domine carnalem confessus est," Capitulo Vesprimiensi possessionem Barlag et iura sua dotalitia contulisse testatur. - Sexto Idus Julii.
Cod. dipl. patr. IV. 128.