857.
1318. 3. Aug. - Thomas Archiepiscopus Strigon. in possessione Nádasd capellam exstruendi facultatem concedit.
Nos Thomas, Miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., Eiusdemque loci Comes Perpetuus, Significamus, quibus expedit vniuersis, presencium per tenorem, Quod Nos ad instantes peticiones Nobilium Virorum Magistrorum Martini, feliciani, Bede et Endre concessimus, vt luchachius, filius Moth, Nobilis de Comitatu Hontensi in possessione sua Nadasd vocata, habeat Capellam in honore sancti stephani prothomartiris, cui eciam ibidem concessimus sepulturam, propter remotam distanciam Matricis Ecclesie; Ita tamen, quod Sacerdos eiusdem Capelle debet exhibere honorem Matrici Ecclesie semel Annuatim et Cimiterium eius debet consecrari per nos, vel per Episcopum, cui damus Auctoritatem, quia aliter non posset ibi esse sepultura. In cuius Rei testimonium presentes literas eidem appensione Sigilli nostri duximus noccedendas. Datum in Thopolchan In festo Inuencionis Corporis sancti Stephani prothomartiris Anno domini Millesimo Ducentesimo decimo octavo.
E transsumpto Nicolai de Athya Vicarii Strig. 1495. - Ex Arch. Aerarii Reg. Hung. fasc. 33. Nr. 45. - Ed. Fejér Cod. dipl. V. I. 296. - Annus ducentesimus errore scribae appositus est.
858.
1318. 25. Aug. - Thomas Archiepiscopus Strigon. sponsalia inter filium Mysce et filiam Jacobi de Óvár dissolvit.
Venerabili in xpo. patri, domino Ladislao dei gracia Episcopo Quinqueecclesiensi, amico suo honorando, Th. - - archiepiscopus Strigon. - - mutuam et sinceram in domino caritatem. Scribit nobis vestra paternitas super facto desponsacionis olim facte inter filium Mysce et filiam Jacobi, filij Corrardi de Owar, quod scita et inquisita veritate, sicut eciam Capitulum ecclesie vestre super eodem facto nobis scribit, sciuissetis ueraciter, quod eo tempore, quo ille contractus fuit inter eos, filia illius Jacobi nondum erat septennis et ille contractus per potenciam Heysce preter voluntatem parentum dicte puelle fuerat factus et cum de iure locum non habeat consensus, vbi metus vel coaccio interuenit et illa nondum erat septennis et postquam ad annos discrecionis venit, si antea tacite, uel expresse prebuisset consensum, reclamauit et refutauit; potestate vestra ordinaria et nostra metropolitana potestis dare licenciam illi puelle, nubendi, cuicunque uoluerit, in domino. - Datum prope Musun in crastino festiuitatis beati Bartholomei apost. - -
Nagy Cod. Andeg. I. 481.