legitimas pretendentes, que ad hoc nos inducebant, petiuimus ab eodem domino Archiepiscopo et ipsum induximus efficaciter, ut nobis pro illis terris et villa Aha supradictis permutacionem faceret condignam et presertim decimas suas, in Comitatu Borsiensi existentes, in concambium et permutacionem nobis traderet et assignaret. Tunc in huiusmodi meditacioni positi, cepimus cogitare, quid sit nobis et eidem domino nostro Archiepiscopo utilius, quidue melius inter hec eligendum. Profecto patuit nobis uia cercior, ueritas clarior et consideracio salubrior, ut tractata inter nos ad finem debitum perducamus. Super quibus matura deliberacione habita, mentis nostre intuitum ad inclinacionem animi ipsius domini Archiepiscopi, ut nostris uotis annueret in hac parte, direximus et perspeximus ueritate suffragante, villam Aha et terras supradictas, sibi adiunctas, ipsi domino Archiepiscopo et successoribus eius ad augendam rempublicam et mensam Archiepiscopalem maioris utilitatis et profectus, respectu earumdem decimarum, licet maioris ualoris existant. Ipse quoque decime tam racione uicinitatis et contiguitatis aliarum decimarum, quas nos dudum habuimus et habemus in eodem Comitatu Borsiensi, quam racione aliarum causarum, que legitime censentur in lucem producte, utiliores et commodiores nobis respectu earumdem terrarum ad sustentacionem nostram dinoscuntur. Igitur predictus dominus Archiepiscopus premissis causis et racionibus motiuis inductus et maxime caritatis viscera circa nos gestans, quos inopia temporalis angebat, ut subleuati presentis uite sustentaculis, sempiterna fiducialius appetamus et eterne uite largitori quieto animo laudis organa per~ soluamus; Predictas decimas de Comitatu Borsiensi, sibi prouenientes, nobis cum omni integritate sui iuris, preter quartas eorum, quibus debentur, pro villa Aha et terris supradictis permutauit et stipulacione facta solempni, nobis dedit et tradidit nomine permutacionis et Cambij perpetuo possidendas, tenendas et habendas. Nos uero villam Aha memoratam cum omnibus pertinencijs suis et utilitatibus, nec non terras antedictas Monkad, Dusnuk et Haraschan, eidem adiunctas, cum decimis, Molendinis, terris arabilibus, fenetis, pratis, siluis, seu nemoribus, ac duos Condicionales nostros, Michaelem et Paulum filios keteu, atque ipsorum heredes, condicionem paternam sequendos, in eadem terra Monkad residentes, quam ipsi et patres eorum coluerunt, eidem domino Archiepiscopo et successoribus suis tradidimus et statuimus pleno iure pro ipsis decimis nomine permutacionis et Cambij, sub certis metis et signis distinctas et limitatas, quibus eas nos et antecessores nostri tenuerunt et possederunt ab antiquo, perpetuo possidendas et tenendas. Nichil nobis de proprietate, dominio et iure quolibet in ipsis terris de cetero retinentes. Hanc permutacionem ratificamus, approbamus et pragmatica sanccione roboramus et eidem prebemus consensum. Excludimus nichilominus villas dicti domini Archiepiscopi, uidelicet Werebyl supradictam, Teeld et villam Sancte