Crucis de Susol, ac villam Gormath, iuxta eandem villam Werebijl existententem (sic), quarum decime in specie ad Cellarium, seu Granarium ipsius domini Archiepiscopi persolud:ur. Verum quia predicte decime Borsienses excedunt ualorem ville Aha et terrarum sepedictarum, nos de bona uoluntate, pari consensu, nemine discrepante, addidimus ad ipsas terras eidem domino Archiepiscopo decimas ville sue de zalka, preter quartam et decimas, quas idem dominus Archiepiscopus et sui predecessores dudum percipere solebant et uiginti marcas, quibus supradictus dominus Archiepiscopus et predecessores sui nobis in perpetuum tenebantur annuatim debitores, duximus eidem et successoribus suis perpetuo relaxandas, atque a solucione, ac debito earumdem uiginti marcarum ipsum et suos successores per omnia reddidimus absolutos et eciam quietatos. Ideoque uolentes permutacionem, inter nos factam et ordinatam, esse perpetuo duraturam; renunciamus omnibus liti, questioni, accioni, iuri, dominio et proprietati, si que habuimus, aut habere possemus in futurum in ipsis terris, superius nominatis, uel ceteris remedijs, que possent nobis ex beneficio et auctoritate iuris Canonici et Ciuilis ad dissolucionem facte permutacionis suffragari. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes munimine nostri autentici, quo in maioribus negocijs uti solemus, et ipsius venerabilis patris, domini Archiepiscopi, in signum maioris euidencie, sigillorum fecimus Sigillari. Datum Strigonij quarto Idus Marcij, Indiccione secunda. Anno domini Millesimo Trecentesimo decimo Nono.
Sigillum Archiepiscopi iam exesum et Capituli minus e viridi et flavo serico pendent. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 48. fasc. 1. Nr. 1. - Ed. Fejér Cod. dipl. VIII. II. 217.
867.
1319. 2. Maii. - Matha de Pásztó possessionem Kemencze, violenter detentam, Archiepiscopo Strigon. restituit, insuper in refusionem damnorum illatorum portionem suam ibidem habitam pariter cedit, receptis tamen titulo emptionis contractus quinquaginta marcis, coram Conventu Cruciferorum Strigon.
Frater Nicolaus, magister domus hospitalis sancti Regis Stephani de Strigonio et Conuentus loci eiusdem, Omnibus xpi. fidelibus, tam presentibus, quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in domino. Hominum discreta perspicacitas prouida meditacione adinuenit, ut dum talia geruntur in temporibus uel aguntur, que longioribus digna sunt memorijs, stabili litterarum testimonio commendentur et munimentis autenticis ad perpetuam rei memoriam solidentur, Quatenus illa possidentibus salua permaneant, fiant vero calumpniantibus aliena. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie litterarum