869.
1319. 29. Maii. - Capitulum Poson. Jacobum nobilem Archiepiscopalem de Bacsfalva Comiti Joanni de Sul terram suam sex marcis vendidisse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Poson., Significamus presencium per tenorem, quibus expedit, uniuersis, Quod constitutus personaliter coram nobis Jacobus filius Deseu, iobagio domini Th., Dei gracia sancte Strigon. ecclesie archiepiscopi, de Bochfolua, sicut dixit, ab una parte; comes Johannes nobilis vir de Sul ex altera; idem Jacobus est confessus uiua uoce, quod ipse terram suam, ad ipsius porcionem spectantem, in eadem villa et extra villam existentem, scilicet octo iugera terrarum arabilium, cum fundo curie, ac alijs utilitatibus et pertinencijs omnibus, prout ipse possedisse dinoscitur, ex permissione et bona uoluntate cognatorum et commetaneorum suorum, videlicet Bene filio Budou, Johanne filio P ..., Jacobo filio Home, Michaele filio Benedicti, Laurencio filio Nicolai, Michaele filio Jacobi, Budur filio Buduo, qui presencialiter aderant, tam pro se, quam eciam pro alijs cognatis et amicis uerba supradicti Jacobi affirmabant, comiti Johanni predicto pro sex marcis latorum denariorum viennensium, quamlibet marcam cum singulis decem pensis computando, plene ab eodem receptis, uendidisset, locasset et tradidisset iure perpetuo in filios filiorum possidendam et irreuocabiliter tenendam et habendam. Insuper prefatus Jacobus et sui assumpserunt olligando se, predictum comitem Johannem et suos in predicta possessione conseruare, et ab omnibus molestare uolentibus defensare proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras, munimine sigilli nostri roboratas. Datum feria tercia proxima post festum pentecostes, Anno domini M°. C°C°C°. Decimo nono.
A. B. C.
Sigillum integrum e flavo serico pendet. Orig. situ maculatum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 2. Nr. 5.
870.
1319. 24. Jun. - Thomas Archiepiscopus Strigon. ad preces Georgii, presbyteri de sancto Georgio, Jauriensis Dioecesis, literas Nicolai Episcopi Jauriensis, quibus in villa Zeleste capellam erigi permittit, transscribit et confirmat. - "Datum Strigonij in festo sancti Johannis baptiste."
Cod. dipl. patr. III. 104.