871.
1319. 13. Jul. - Capitulum Poson. Andream de Doborgaz viduae fratris sui ratione dotis viginti quinque marcas soluisse testatur.
Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod domina Margaretha, filia Michaelis, dicti Vdwornuk de Chyliztu, Relicta Laurencij, filij Theodorij de Dobrogoz, ab una parte; Andrea filio Theodorij antedicti, fratre Laurencij memorati, de eadem villa Dobrogoz, ab altera, coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi oraculo uiue uocis, quod licet mota fuisset materia questionis inter ipsos super dote et dotalicijs eiusdem domine Margarete, Relicte Laurencij predicti, fratris uero Andree memorati et diu ordine iudiciario fuissent altercati; ad ultimum tamen, mediantibus probis viris, in talem pacis unionem deuenissent, quod eadem domina Margareta racione dotis sue et dotaliciorum suorum et quia idem Laurencius ipsam filiam ginuere (sic) et parere contingeret, racione quarte paternalis possessionis eciam eiusdem filie sue, si ita eueniret, viginti quinque marcas denariorum Wiennensium, quamlibet marcam cum singulis decem pensis conputando, ab eodem Andrea recepisset plenarie et integre, et sic eundem Andream de dicta dote et Dotalicijs reddidit liberum et omnino expeditum. Obligando se, quod quicunque processu temporum eundem Andream, aut suos heredes, heredumque suorum successores racione sepedicte dotis et Dotaliciorum, seu eciam pro quarta paternali, si filiam, ut premisimus, genuerit, forsitan molestarent; extunc eadem domina Margareta et filia sua tenerentur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo beate Margarete virginis, Anno domini M°. CCC°. decimo Nono.
A. B. C.
Sigillum integrum e viridi et rubro serico pendent. Orig. in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 4. Nr. 4.
872.
1319. 12. Sept. - Thomas Archiepiscopus Strigon. decimas e possessionibus Monialium Insulae Budensis desumere prohibet.
Nos Thomas, miseracione diuina Archiepiscopus sancte Strigon. ecclesie, eiusdemque loci Comes perpetuus, monemus et in domino exhortamur omnes et singulos, tam presentes, quam futuros xpiane fidei cultores, auctoritate tam ordinaria, quam conseruatoria, ab apostolica sede nobis credita, ne de